RES SOLITAE DE NOVO COETU
Apud nos
est moris ut SINGULIS SEPTIMANIS diebus
Saturni vel Veneris
conveniamus.Quandoquidem conventus
nostri saepissime fiant, fortassis non
singulis sessionibus
una in cena manebimus, quod autem raptim et ex tempore
.
Attamen, si homines e longinquiis oris Matritum venturos
esse scimus
(sicut Rodericus, Xaverius, Sandra, Salvator,
Maria Angelorum- optimi et
amici ac Latinitatis cultores -
aut alii) tum beneficium in hos amicos
externos facere
decere puto, scilicet colloquia latina in cenam
producendo,
ne tantum itineris pro exigua mercede susciperent.
Itaque
Latinistas externos esse adventuros , si certior de his
factus
essem, nuntiabo.
Ceterum si non aderimus in oeco tudiculari (sala
de
billares) verisimiliter in thermopolio (cafetería) iuxta
eum
aderimus. Proximus autem coetus fiet
VENERIS DIE XXX
MENSE MARTIO HORA SEXTA ET DIMIDIA
Exceptis his de cenis cetera quae
infra sunt rata habeo.Hora
sexta habebitur Circuli Latini Matritensis coetus
in
Deversorio Studentium (Residencia de Estudiantes), quod in
via "del
Pinar" XXI-XXIII situm est, quae non longe a
traminis suburbanis statione
"Gregorio Marañon" abest.
Situs assignatus illic appellatur oecus
tudicularis "sala de
billares". Advenite, sodales, quamquam adhuc non
optime
Latine loqui valeatis, aut tantum sit vobis in animo
praebere
aures ad alios dicentes. Ceterum habito conventu
aliquot nostrum manebimus
et una cenam sumemus in popina
italica propinqua, si libet. In Alterutraque
aut utrique
parte adesse licet, videlicet in cena vel in coetu ipso.
Si
quis forte me compellare telephonice velit, ut amplius
illum
certiorem faciam horum, ecce numerus telephonicus 91
6444170
(domesticus) 605378226 (gestabilis). Nolite cunctari,
amici,
adestote
|
No hay comentarios:
Publicar un comentario