ALIQUID NOVI
Nuperrime commentarium in actis diurnis legi
de proverbio multis in linguis vulgato, "exceptio confirmat regulam". Et
commentator, ni fallor philosophus Ferdinandus Sabater, se numquam intellexisse
qua de causa exceptiones regulae vim corroborarent nec infirmarent asserebat .
Attamen proverbium Latinum in ceteras linguas hodiernas receptum teste
commentatore erat longe aliter. Sic Latine:
"Exceptio probat regulam". quod sibi vult, ni
fallor, "exceptio regulam in angustias adducit"
RES SOLITAE DE NOVO COETU Apud nos
est moris ut SINGULIS SEPTIMANIS diebus Saturni vel Veneris
conveniamus.Quandoquidem conventus nostri saepissime fiant, fortassis non
singulis sessionibus una in cena manebimus, quod autem raptim et ex tempore
. Attamen, si homines e longinquiis oris Matritum venturos esse scimus
(sicut Rodericus, Xaverius, Sandra, Salvator, Maria Angelorum- optimi et
amici ac Latinitatis cultores - aut alii) tum beneficium in hos amicos
externos facere decere puto, scilicet colloquia latina in cenam
producendo, ne tantum itineris pro exigua mercede susciperent.
Itaque Latinistas externos esse adventuros , si certior de his factus
essem, nuntiabo. Ceterum si non aderimus in oeco tudiculari (sala
de billares) verisimiliter in thermopolio (cafetería) iuxta eum
aderimus. Proximus autem coetus fiet VENERIS
DIE XVI MENSE MARTIO HORA SEXTA ET DIMIDIA Exceptis his de cenis
cetera quae infra sunt rata habeo.Hora sexta habebitur Circuli Latini
Matritensis coetus in Deversorio Studentium (Residencia de Estudiantes),
quod in via "del Pinar" XXI-XXIII situm est, quae non longe a traminis
suburbanis statione "Gregorio Marañon" abest. Situs assignatus illic
appellatur oecus tudicularis "sala de billares". Advenite, sodales, quamquam
adhuc non optime Latine loqui valeatis, aut tantum sit vobis in
animo praebere aures ad alios dicentes. Ceterum habito conventu aliquot
nostrum manebimus et una cenam sumemus in popina italica propinqua, si
libet. In Alterutraque aut utrique parte adesse licet, videlicet in cena vel
in coetu ipso. Si quis forte me compellare telephonice velit, ut amplius
illum certiorem faciam horum, ecce numerus telephonicus 91
6444170 (domesticus) 605378226 (gestabilis). Nolite cunctari,
amici, adestote
|
No hay comentarios:
Publicar un comentario