ALIQUID NOVUM
Ultima occasione contra spem advenuerunt nostri
et Ferdinandus et Salvator Conchensis qui coetibus et cenae adfuerunt, quod
suavissimum fuit nobis. Salvator autem me praemonuerat per nuntium telephonicum
se adfore, sed haec nova inventa neglegere soleo sic ut tantum in
coetu ipso sciverim de eius praesentia.
Ceterum non in colloquio cum sodali quodam non
me subivit quomodo dicendae essent vestes quas feminae gerere solent. Dicitur
quidem "gunna" (italice gonna) aut "castula". De vestibus sacerdotium pluries a
nostro Iosepho Maria Sanctio audivimus "vestes talares".
RES SOLITAE DE NOVO COETU
Apud
nos est moris ut SINGULIS SEPTIMANIS diebus
Saturni vel Veneris
conveniamus.Quandoquidem conventus
nostri saepissime fiant, fortassis non
singulis sessionibus
una in cena manebimus, quod autem raptim et ex tempore
.
Attamen, si homines e longinquiis oris Matritum venturos
esse scimus
(sicut Rodericus, Xaverius, Sandra, Salvator,
Maria Angelorum- optimi et
amici ac Latinitatis cultores -
aut alii) tum beneficium in hos amicos
externos facere
decere puto, scilicet colloquia latina in cenam
producendo,
ne tantum itineris pro exigua mercede susciperent.
Itaque
Latinistas externos esse adventuros , si certior de his
factus
essem, nuntiabo.
Ceterum si non aderimus in oeco tudiculari (sala
de
billares) verisimiliter in thermopolio (cafetería) iuxta
eum
aderimus. Proximus autem coetus fiet
VENERIS
DIE IX MENSE MARTIO HORA SEXTA ET DIMIDIA
Exceptis his de cenis
cetera quae infra sunt rata habeo.Hora
sexta habebitur Circuli Latini
Matritensis coetus in
Deversorio Studentium (Residencia de Estudiantes),
quod in
via "del Pinar" XXI-XXIII situm est, quae non longe a
traminis
suburbanis statione "Gregorio Marañon" abest.
Situs assignatus illic
appellatur oecus tudicularis "sala de
billares". Advenite, sodales, quamquam
adhuc non optime
Latine loqui valeatis, aut tantum sit vobis in
animo
praebere aures ad alios dicentes. Ceterum habito conventu
aliquot
nostrum manebimus et una cenam sumemus in popina
italica propinqua, si
libet. In Alterutraque aut utrique
parte adesse licet, videlicet in cena vel
in coetu ipso. Si
quis forte me compellare telephonice velit, ut amplius
illum
certiorem faciam horum, ecce numerus telephonicus 91
6444170
(domesticus) 605378226 (gestabilis). Nolite cunctari,
amici,
adestote
|
No hay comentarios:
Publicar un comentario