domingo, 8 de marzo de 2009

LIBRI CUIUSDEM RECENSIO

Nuperrime familiaris quidam mihi donavit librum optimum, quod vobis amicis magnopere commendo. Liber intitulatur "Latin Phrasebook" (C. Meissner ISBN 0-7818-0666-6). Versio Anglica in meas manus venit , verum comparari potest etiam versio Teodisca (Lateinische Phraseologie). In libro locutiones Latinae discriptae apparent in XVII capita iuxta rem agitatam, sicut motus animi ("emotions"), religionem, institutionem-consilium-deliberationem ("plan-advice-deliberation") et alia. Scriptor autem sententias ex purissimae Latinitatis auctoribus deprompsit et duplicem operi indicem, Latinum videlicet et Anglicum, in fine adiunxit ut sentententiae exoptatae facile reperiantur a legentibus. (non a lectoribus, nam, teste scriptore, lectores sunt "qui ista profitentur" -"Men of that profession"-) Denique, ut planius dicam quod de his sentiam, non tantum librum perlegere, sed etiam identidem retractare et sententias collectas adhibere nostrisin litteris oportuerit.