domingo, 16 de octubre de 2011

SESSIO IN SOLIS DIEM XVI MENSE OCTOBRI

ALIQUID NOVUM

Ultima sessione in Deversorio Studentium praeter colloquia et lectiones Latinas Graecasque solitas apud nos etiam una spectavimus emissionem televisificam de vi linguae Latinae in sermonem Hispanicum, in quibus partem libenter cepimus. Ideo parum temporis ad sermonem Graecum, eheu, nos contulimus.

Ad proximum coetum mutavimus consilium atque sessio fiet die Domini in Deversorio Studentium atque alias, fortassis duabus post septimanis, lustrabimus exhibitionem a nostra Lucia propositam. Ergo oportet ut faciamus pensa Graeca a nostro Alvaro commendata, si fieri potest. Bene scio paucos dies restare ad sessionem, attamen exercitia difficillima non videntur neque temporis plurimum postulare. Si quis sessioni afuerit vel pagellas amiserit, faciat ut ad me scribat. Ipse exercitia quam citissime ei mittam. Quod autem ad sessionem Latinam pertinet, locos quosdam multiplicandos curabo ut eos legamus.

RES SOLITAE DE NOVO COETU

Die XVI mense Septembri nonnulli sodales proposuerunt ut SINGULIS SEPTIMANIS diebus Saturni coetus nostri fiant. (Diebus Veneris autem sessiones hora sexta et dimidia incipient)Quandoquidem conventus nostri saepissime fiant, fortassis non singulis sessionibus una in cena manebimus, quod autem raptim et ex tempore statuemus sodales praesentes. Attamen, si homines e longinquiis oris Matritum venturos esse scimus (sicut Rodericus, Xaverius, Sandra, Salvator, Maria Angelorum- optimi et amici ac Latinitatis cultores - aut alii) tum beneficium in hos amicos externos facere decere puto, scilicet colloquia latina in cenam producendo, ne taIntum itineris pro exigua mercede susciperent. Itaque Latinistas externos esse adventuros , si certior de his factus essem, nuntiabo. Proximus autem coetus fiet

SOLIS DIE XVI MENSE OCTOBRI HORA SEXTA

Exceptis his de cenis cetera quae infra sunt rata habeo.Hora sexta habebitur Circuli Latini Matritensis coetus in Deversorio Studentium (Residencia de Estudiantes), quod in via "del Pinar" XXI-XXIII situm est, quae non longe a traminis suburbanis statione "Gregorio Marañon" abest. Situs assignatus illic appellatur oecus tudicularis "sala de billares". Advenite, sodales, quamquam adhuc non optime Latine loqui valeatis, aut tantum sit vobis in animo praebere aures ad alios dicentes. Ceterum habito conventu aliquot nostrum manebimus et una cenam sumemus in popina italica propinqua, si libet. In Alterutraque aut utrique parte adesse licet, videlicet in cena vel in coetu ipso. Si quis forte me compellare telephonice velit, ut amplius illum certiorem faciam horum, ecce numerus telephonicus 91 6444170 (domesticus) 605378226 (gestabilis). Noli cunctari, amici, adestote

No hay comentarios: