viernes, 7 de octubre de 2011

DE COETU DIE SATURNI HORA SEXTA

ALIQUID NOVUM

Ultima sessione sermo incidit in verbum "poetria" quo nuncupantur feminae quae operam arti tali dant. Inter illas antiquitus, ut recte Michael noster meminerat, Safo et Corina praexcelluerunt. Nuperrime Elena nostra nobis nuntium electronicum misit, cum in libro quodam a Lesky conscripto nomen aliarum poetriarum invenerit, videlicet Nosis de Locros et Erina de Telos, quae autem poetriae Graecae sunt (date veniam sed nescimus quomodo scribenda Latine sint earum nomina ).

Ceterum ultima sessione frugaliter et minoris cenavimus in hac popina notissima "genu" (rodilla) ubi potissimum pastilli farti molles praebentur. Postea ambulavimus usque ad thermopolium in via Castellanica situm ubi potiones quasdam una sumpsimus.

SATURNI DIE VIII MENSE OCTOBRI HORA SEXTA

Exceptis his de cenis cetera quae infra sunt rata habeo.Hora sexta habebitur Circuli Latini Matritensis coetus in Deversorio Studentium (Residencia de Estudiantes), quod in via "del Pinar" XXI-XXIII situm est, quae non longe a traminis suburbanis statione "Gregorio Marañon" abest. Situs assignatus illic appellatur oecus tudicularis "sala de billares". Advenite, sodales, quamquam adhuc non optime Latine loqui valeatis, aut tantum sit vobis in animo praebere aures ad alios dicentes. Ceterum habito conventu aliquot nostrum manebimus et una cenam sumemus in popina italica propinqua, si libet. In Alterutraque aut utrique parte adesse licet, videlicet in cena vel in coetu ipso. Si quis forte me compellare telephonice velit, ut amplius illum certiorem faciam horum, ecce numerus telephonicus 91 6444170 (domesticus) 605378226 (gestabilis). Noli cunctari, amici, adestote.

2 comentarios:

Jacobo Nipónico dijo...

Viendo en el "Saca la lengua" lo garridos mozos (y mozas) que sois todos, ¿no podíais grabar unos minutillos de cada una de vuestras reuniones, abrir una cuenta en el Yutube y así dejad que participáramos en ellas -aunque sea solo de mera forma mirónica- los que andamos por tierras de bárbaros? Seguro que alguno tenéis una cámara, un iPod o cualquier adminículo electrónico que lo permita, ¿no?

Otra posibilidad, más latosa empero, es, conexión internética mediante en la sala, permitir la participación del personal dejado de la mano de los cielos a través de Skipe, Googleview o cosa por el estilo. Digo yo...

Paulus Villaoslada dijo...

De his quae facienda proponis atque de blanditiis dicam ceteris sodalibus. Utique aliquid faciendum esset ut Latinitate per aures etiam fruantur qui in terris remotis habitant.