jueves, 20 de octubre de 2011

COETUS IN DIEM VENERIS XXI MENSE OCTUBRI

ALIQUID NOVUM

Superiore sessione locos quosdam ex Seneca sumptos legimus atque una agitamus. Ceterum ad nos accedit primum Francisca sermonis Italici magistra, quae grata nobis advenit. Etiam Xaverium Fran, doctissimum multis in provincis virum ac latinissimum, nos excepisse notandum est. Insuper redivit ad nos Ferdinandus, sermonis Anglici magister, post eius filiae pueriperium, de quo ei plurimum gratulamur. Octo homines autem congregati sumus
die insolito atque aliquantulum incommodo pridie ante diem profestum, quod memoria dignum puto.

Quod pertinet ad linguam graecam, exercitamenta a Alvaro nostro proposita solvere perreximus, quorum adhuc satis copia restat ne plura nova multiplicare oporteat. Si libet, et vobis vacat, sodales optimi, ea exercitia domi facere tamquam pensa poteritis, quae proxima sessione una corrigemus. Ceterum si quis certos locos Latinos a sibi electos proponere gestit ut communiter legantur ac enodentur in consessu nostro, faciat ut ad me mittat.Quod vere pro gratia ac pro beneficio , nihilominus fastidio habebitur.

RES SOLITAE DE NOVO COETU

Die XVI mense Septembri nonnulli sodales proposuerunt ut SINGULIS SEPTIMANIS diebus Saturni coetus nostri fiant. (Diebus Veneris autem sessiones hora sexta et dimidia incipient)Quandoquidem conventus nostri saepissime fiant, fortassis non singulis sessionibus una in cena manebimus, quod autem raptim et ex tempore statuemus sodales praesentes. Attamen, si homines e longinquiis oris Matritum venturos esse scimus (sicut Rodericus, Xaverius, Sandra, Salvator, Maria Angelorum- optimi et amici ac Latinitatis cultores - aut alii) tum beneficium in hos amicos externos facere decere puto, scilicet colloquia latina in cenam producendo, ne tantum itineris pro exigua mercede susciperent. Itaque Latinistas externos esse adventuros , si certior de his factus essem, nuntiabo. Proximus autem coetus fiet

VENERIS DIE XXI MENSE OCTOBRI HORA SEXTA ET DIMIDIA

Exceptis his de cenis cetera quae infra sunt rata habeo.Hora sexta habebitur Circuli Latini Matritensis coetus in Deversorio Studentium (Residencia de Estudiantes), quod in via "del Pinar" XXI-XXIII situm est, quae non longe a traminis suburbanis statione "Gregorio Marañon" abest. Situs assignatus illic appellatur oecus tudicularis "sala de billares". Advenite, sodales, quamquam adhuc non optime Latine loqui valeatis, aut tantum sit vobis in animo praebere aures ad alios dicentes. Ceterum habito conventu aliquot nostrum manebimus et una cenam sumemus in popina italica propinqua, si libet. In Alterutraque aut utrique parte adesse licet, videlicet in cena vel in coetu ipso. Si quis forte me compellare telephonice velit, ut amplius illum certiorem faciam horum, ecce numerus telephonicus 91 6444170 (domesticus) 605378226 (gestabilis). Noli cunctari, amici, adestote

No hay comentarios: