Ulteriore sessione noster Michaelis elenchum carminum Martialis in artificia et professiones varias distributum selegit, de quorum hic adiciam duo, quibus nobis magis volup fuit. Mihi sucurrit, quantum habeat Martialem in deliciis noster Xavierus Barbastrensis, quocum mox sermonem serui telephonice.
De Attico
II, 7
Declamas belle, causas agis, Attice, belle,
historias bellas, carmina bella facis,
componis belle mimos, epigrammata belle,
bellus grammaticus, bellus es astrologus,
et belle cantas et saltas, Attice, belle,
bellus es arte lyrae, bellus es arte pilae.
Nil bene cum facias, facias tamen omnia belle.
vis dicam quid sis? magnus es ardalio.
In sessione autem erravi et confudi "ardalionem pro Stellione". Ardalio est homo, qui multum movetur et nihil facit. Fositan societatem possumus facere cum sciro, animal quod refert forma murem cauda lata, et qui sursum deorsum in arboribus itur. Paucis non quidem multum abesse puto a Ardelio et nostra ardilla. Attamen adhibui Lexicum Maria Moliner et legi veriloquiium, sive ethymologiam huius verbi profectam a verbo Hispanico "arda" prisco et hoc rursus a verbo antiquiore "harda". Si quis plura miserit de verbi origine, adiungam libentissime suos commentarios ad chartaceum nostrum.
Quod autem attinet ad Stellionem, Lacerti genus est ("salamanquesa", sive, "estelión" ) aut sensu lato tribuitur ei, qui homo temporarius est qui callide ad rem et tempus se accomodat.
Aliud epigramma lepidissimum nobis fuit hoc:
I, 10
Petit Gemellus nuptias Maronillae
et cupit et instat et precatur et donat.
Adeone pulchra est ? Immo foedius nil est.
Quid ergo in illa petitur et placet ? Tussit.
Porro valde gavisi sumus, quod Alexander, linguae Latinae magister, primum ad nos adveniret. Gratus nobis a pervenisti! Non facile inveniuntur magistri ,eheu, qui usui extemporaneo linguae operam navent.
Etiam nobis adtulit noster Aloisius exemplar examinis ad cooptandos Rei Publicae Hispanicae interpretes Latinos. Etiam ad me misit is exercitium quodam de testamentis. Afferam eum, si quis vestrum voluerit hoc percurrere.
RES SOLITAE DE NOVO COETU
Die XVI mense Septembri nonnulli sodales proposuerunt ut SINGULIS SEPTIMANIS diebus Saturni coetus nostri fiant. (Diebus Veneris autem sessiones hora sexta et dimidia incipient)Quandoquidem conventus nostri saepissime fiant, fortassis non singulis sessionibus una in cena manebimus, quod autem raptim et ex tempore statuemus sodales praesentes. Attamen, si homines e longinquiis oris Matritum venturos esse scimus (sicut Rodericus, Xaverius, Sandra, Salvator, Maria Angelorum- optimi et amici ac Latinitatis cultores - aut alii) tum beneficium in hos amicos externos facere decere puto, scilicet colloquia latina in cenam producendo, ne tantum itineris pro exigua mercede susciperent. Itaque Latinistas externos esse adventuros , si certior de his factus essem, nuntiabo. Proximus autem coetus fiet
DIE XXVIII MENSE IANUARIO ( die VENERIS hora SEXTA ET DIMIDIA )
Exceptis his de cenis cetera quae infra sunt rata habeo.Hora sexta habebitur Circuli Latini Matritensis coetus in Deversorio Studentium (Residencia de Estudiantes), quod in via "del Pinar" XXI-XXIII situm est, quae non longe a traminis suburbanis statione "Gregorio Marañon" abest. Situs assignatus illic appellatur oecus tudicularis "sala de billares". Advenite, sodales, quamquam adhuc non optime Latine loqui valeatis, aut tantum sit vobis in animo praebere aures ad alios dicentes. Ceterum habito conventu aliquot nostrum manebimus et una cenam sumemus in popina italica propinqua, si libet. In Alterutraque aut utrique parte adesse licet, videlicet in cena vel in coetu ipso. Si quis forte me compellare telephonice velit, ut amplius illum certiorem faciam horum, ecce numerus telephonicus 91 6444170 (domesticus) 605378226 (gestabilis). Noli cunctari, amici, adestote
No hay comentarios:
Publicar un comentario