miércoles, 19 de enero de 2011

DE DIEI XXII COETU MENSIS IANUARII

ALIQUID NOVUM

Superiore sessione una legimus locos a Alvaro nostro allatos ad artem musicam pertinentes ex opere, quod Gradus ad Parnassum inscribitur. Etiam ille ad me nexum, quo ad eum librum digitalem accedatis, misit. Ecce http://books.google.es/books?id=SrVCAAAAcAAJ&pg=PA239#v=onepage&q&f=false

Gratias illi quam plurimas agimus. His in locis auctor etsi eloquium Italicum "A capella", de quo aliquot ante sessionibus ab nostro Iosepho agitante quaesitum erat, potissime usurpat, praebet etiam aliud synonimum hac de voce, "Stylum pleni chori". Sic in huius tractatus pagina CCXLIV legimus:

"Omnes hae methodi ad duo Styli genera referri possunt: ad Stylum à Capella, sive pleni Chori, et ad Stylum mixtum. De primo, nempe à Capella, utpote antiquitati digniori tractandi initium sumemus".

Etiam nobis Rodericus, cuius desiderio iam tenebamur, meminit vocabulum "Artem" non tantum disciplinam et scientia sibi velle sed etiam opus (sive Enquiridion, sive Manuductio). De quo casu testimonium inveni apud Quintilianum:

"Antiphon quoque et orationem primus omnium scripsit et nihilo minus artem ipse composuit".

Ultimo consessu, ut supra diximus, adfuit Rodericus, qui etiam comes fuit Laetitiae, studiosa ex Academia Autonoma quarti anni, quae primum ad nos advenit. Quod ad nos tenderet perplacuit.


RES SOLITAE DE NOVO COETU

Die XVI mense Septembri nonnulli sodales proposuerunt ut SINGULIS SEPTIMANIS diebus Saturni coetus nostri fiant. (Diebus Veneris autem sessiones hora sexta et dimidia incipient)Quandoquidem conventus nostri saepissime fiant, fortassis non singulis sessionibus una in cena manebimus, quod autem raptim et ex tempore statuemus sodales praesentes. Attamen, si homines e longinquiis oris Matritum venturos esse scimus (sicut Rodericus, Xaverius, Sandra, Salvator, Maria Angelorum- optimi et amici ac Latinitatis cultores - aut alii) tum beneficium in hos amicos externos facere decere puto, scilicet colloquia latina in cenam producendo, ne tantum itineris pro exigua mercede susciperent. Itaque Latinistas externos esse adventuros , si certior de his factus essem, nuntiabo. Proximus autem coetus fiet

DIE XXII MENSE IANUARIO ( die SATURNO hora SEXTA )

Exceptis his de cenis cetera quae infra sunt rata habeo.Hora sexta habebitur Circuli Latini Matritensis coetus in Deversorio Studentium (Residencia de Estudiantes), quod in via "del Pinar" XXI-XXIII situm est, quae non longe a traminis suburbanis statione "Gregorio Marañon" abest. Situs assignatus illic appellatur oecus tudicularis "sala de billares". Advenite, sodales, quamquam adhuc non optime Latine loqui valeatis, aut tantum sit vobis in animo praebere aures ad alios dicentes. Ceterum habito conventu aliquot nostrum manebimus et una cenam sumemus in popina italica propinqua, si libet. In Alterutraque aut utrique parte adesse licet, videlicet in cena vel in coetu ipso. Si quis forte me compellare telephonice velit, ut amplius illum certiorem faciam horum, ecce numerus telephonicus 91 6444170 (domesticus) 605378226 (gestabilis). Noli cunctari, amici, adestote

No hay comentarios: