ALIQUID NOVUM
Superiore septimana lectionem amoenissimam Itineris Subterranei ex Holbergio perreximus. Ceterum mihi et Iosepho in cena commendavit noster Alvarus sedem interretialem quamdam ubi plicae sonigerae fere omnium capitulorum Orwerginorum ex auctore, ut noster Puteolensis putat, recitante deonerari possint. Nobis etiam privatim misit ligamen ad eos locos. Gratias tibi, optime Alvare.
Tamdiu autem hanc paginam commendabimus, dum per leges ea uti licuerit. Si lege cautum esset ne ex huius generis pagellis interretialibus depromantur plicae, ilico ex symbola nostra lineolas de his oblitterabimus.
Quid amplius? Gaudii plurimum cepimus ex nostro Consalvo praesente, qui nos etiam docuit verbum "obrussa-ae" de quo hoc testatur Plinius. "Aurum experimenti ignis est: id ipsum obrussam vocant". Ideo "aurum ad obrussam" est aurum purum, sive merum, probatum post experimentum. Sensu translato sibi vult instrumentum, per quod periculum facere de veritate aut vi nostrarum sententiarum sive consiliorum licet, ut experiamur num valeant ea necne (hispanice "piedra de toque") Ita Cicero hic: "adhibenda tamquam obrussa ratio" et alibi "sic verus animus probatur: haec eius obrussa est". Et Seneca: "si omnia argumenta ad obrussam coeperimus exigere", ubi "ad obrussam exigere" in Hispanicum verti potest "someter a un examen severo".
Ipse laudavi comicum illum Iosephum Mota, qui voces populares ex Castella Manicata adhibere solet nobis lepissimas. In emissione teleorasica die Sancti Silvestris elocutus est sic aut similiter: "Como te dé un codazo te voy a quitar el hálito un quinquenio". Etiam proposui adhibenda sermone hispanico vox "nudatriz" (non tantum licet dicere " se nudare" aut "nudare aliquem" sed etiam "pectora nudare") in loco vocis Anglicae "streaper" haud secus atque verbum "actriz" dicimus. Etiam ex ore Augustini Garcia Calvo audivi quondam vocem "felatriz" hispanice in eam stipendiariam notissimam Monica Lewinsky, quam Guillelmus Clinton olim moecatus est, in acroasi philosophica apud Universitatem UNED. Etiam possimus dicere Hispanice "hacer (o meter) una terna" (de goles) pro illo barbarissimo vulgatissimo "hacer un hat-trick". Apud ludos taurinos dicitur "la terna" ad ternos, ut ita dicam, tauricidas. Solacium est hac in parte audivisse nuperrime"hacer un triplete (de goles)" pro vocabulo Anglico.
Silentio non praetermittam, quod nostra Lucia, quae operatur societati tabellariae, mentionem fecerit de libro oratione soluta composito a Carolo Bukowsky qui inscribitur sermone nostro "tabellarius" (cartero). Me olim aliquantum tetigit carmen eius "el incendio de un sueño", quod vestrum compluribus forte placere putavi posse ita, ut adscribam vinculum ad eum. http://leozeladabrauliograjeda.blogspot.com/2007/11/el-incendio-de-un-sueo-de-charles.html . Ignoscite mihi, quod non adiungam carmen Anglice, sed et certus non sum de titulo Anglico et iam in multam noctem lucubravi ut eum quaeram.
Gratias tibi iterum ob delicias natalicias allatas, scilicet, tabellam nataliciam (optima fuisti tabellaria) et latrunculos amygdaleos (magis placet vox latrunculus amygdaleus, quam panis amygdaleus, quae apud Blazquez extat una cum "marsipanis", quod videtur ex linguis hodiernis sumptum). Lucia, quaeso, desine ut adferam ego proxima occasione, ut ita dicam, coronam Epiphaniorum (hispanice roscón- Epiphania-orum numero plurali teste lexico Oxoniniense dicendum est)
Ceterum vox "caupo", qui apponit potiones, similima est verbo "pincerna", quam tantum a nostro Iosepho Maria Sanctio paenultima sessione audiveram. Ganimedes erat deorum pincerna, scilicet, minister qui potiones in pocula infundebat.
Noster Iosephus Argentarius post dies aliquot una cum uxore Insulis Fortunatis exactos ad nos redivit. Eius sumptu et nobis exemplaria legenda paravimus et potiones bibimus. Grates illi agimus. Sed nimia pro nobis solvisti. Alias nos te invitabimus.
Denique nuntio proxima sessione adventurum Salvatorem nostrum sed afuturum, eheu, nostrum Catulum. Utinam etiam noster Astur adveniat. Sed utrum in Hispania sive in Anglia versetur ignoro.
RES SOLITAE DE NOVO COETU
Die XVI mense Septembri nonnulli sodales proposuerunt ut SINGULIS SEPTIMANIS diebus Saturni coetus nostri fiant. (Diebus Veneris autem sessiones hora sexta et dimidia incipient)Quandoquidem conventus nostri saepissime fiant, fortassis non singulis sessionibus una in cena manebimus, quod autem raptim et ex tempore statuemus sodales praesentes. Attamen, si homines e longinquiis oris Matritum venturos esse scimus (sicut Rodericus, Xaverius, Sandra, Salvator, Maria Angelorum- optimi et amici ac Latinitatis cultores - aut alii) tum beneficium in hos amicos externos facere decere puto, scilicet colloquia latina in cenam producendo, ne tantum itineris pro exigua mercede susciperent. Itaque Latinistas externos esse adventuros , si certior de his factus essem, nuntiabo. Proximus autem coetus fiet
DIE VIII MENSE IANUARIO ( die SATURNI hora SEXTA )
Exceptis his de cenis cetera quae infra sunt rata habeo.Hora sexta habebitur Circuli Latini Matritensis coetus in Deversorio Studentium (Residencia de Estudiantes), quod in via "del Pinar" XXI-XXIII situm est, quae non longe a traminis suburbanis statione "Gregorio Marañon" abest. Situs assignatus illic appellatur oecus tudicularis "sala de billares". Advenite, sodales, quamquam adhuc non optime Latine loqui valeatis, aut tantum sit vobis in animo praebere aures ad alios dicentes. Ceterum habito conventu aliquot nostrum manebimus et una cenam sumemus in popina italica propinqua, si libet. In Alterutraque aut utrique parte adesse licet, videlicet in cena vel in coetu ipso. Si quis forte me compellare telephonice velit, ut amplius illum certiorem faciam horum, ecce numerus telephonicus 91 6444170 (domesticus) 605378226 (gestabilis). Noli cunctari, amici, adestote
No hay comentarios:
Publicar un comentario