ALIQUID NOVUM
Sessione superiore versionem iusiurandi Hipocratici Latinam una legimus. Cum autem rixulae nihili inter aliquot sodales de re sub lite exortae essent, facultas non fuit nobis quod eo perveniremus, ubi mentio incidit in homines, sicut nostrum Carolum, calculis laborantes. De iis quidem promittenda sunt medicus haec: "Nec vero calculo laborantes secabo, sed viris chirurgiae operariis eius rei faciendae locum dabo".
Ceterum Lunae die verba vel in primis , eheu, Hispanice, Eduardi causa et ductu fecimus apud Academiam Autonoma Cantoblanco sitam et Salvator et ego, ut linguam Latinam illuc adduceremus, ne deesset nostra, eo die linguis commemorandis destinato. Humanissime ac comitanter nos habuerunt professores, qui etiam efficerunt ut multa discipulorum affluentia adesset. Pro domo nostra uterque, alter ex altera parte, disseruimus de viis rationibusque linguae Latinae discendae mutandis.
Quosdam ex eis auditoribus, sive studiosos seu professores has litteras lecturos puto, quibus per occassionem exhortor, ut proximo coetu aut alias ad nos veniant sine ulla verecundia. Quantum difficultatis insit Latine loqui bene scimus. Initio verba tironibus, etsi doctis, in buccam non venire ac se diu tacere solere res usitatissima est apud nos, nam hac in re magis loquendi usus quam doctrina potest.
Tempore et labore interposito disserti fietis, modo arduum initium fortiter toleretis ac nimio patrio et errandi pudore et imperitiae ostendandae deposito nos in Deversorio conveniatis.
No hay comentarios:
Publicar un comentario