martes, 30 de noviembre de 2010

DE DIEI III DECEMBRIS COETU (DIE VENERIS)

ALIQUID NOVUM

Sessione superiore noster Guillelmus nobis proemium Latinum de Patris Marianae vitae descriptione addtulit, ut melius ad lectionem eius locorum accederemus.
A Marianae litteris didici eloquium, qui, eheu, nostra aetate procellis pecuniariis obnoxia adhiberi potest, "exsolvere nomina". "Nomina" his in locis significat "debita". Fortassis quia magna debita in libellos inferebantur.

Adhuc non absolvimus eos locos Marianos, et verisimiliter in alium diem differamus, nam noster Guillelmus, qui eos legendos commendavit, nuntiavit se adfore proxima septimana putare, et inurbanissimum esset eos agitare illo absente.

Quapropter Carmen Campidoctoris perlegemus, ut puto. Etenim Txemusque noster mihi dixit se velle adferre editionem "criticam" ut meam rudiorem emendemus. Ceterum notare oportet ulteriore consessu adfuise apud nos etiam Antonius Gaditanus, homo urbanissimus atque humanus, quem noster diligentissimus Carolus ad nos impellit. Etiam mihi venit in mentem nostrum Alvarum apud nos meminisse optimi proverbii Latini "intellegenti pauca". Is etiam mihi in tramine suburbano redeundo dixit se audisse toponimum "Moncloa" a nomine Latino "Mons Clovis" productum esse atque gentilicium Hispanice dicendum esse "monclovita".

RES SOLITAE DE NOVO COETU

Die XVI mense Septembri nonnulli sodales proposuerunt ut SINGULIS SEPTIMANIS diebus Saturni coetus nostri fiant. (Diebus Veneris autem sessiones hora sexta et dimidia incipient)Quandoquidem conventus nostri saepissime fiant, fortassis non singulis sessionibus una in cena manebimus, quod autem raptim et ex tempore statuemus sodales praesentes. Attamen, si homines e longinquiis oris Matritum venturos esse scimus (sicut Rodericus, Xaverius, Ansgarius, Sandra, Salvator, Maria Angelorum- optimi et amici ac Latinitatis cultores - aut alii) tum beneficium in hos amicos externos facere decere puto, scilicet colloquia latina in cenam producendo, ne tantum itineris pro exigua mercede susciperent. Itaque Latinistas externos esse adventuros , si certior de his factus essem, nuntiabo. Proximus autem coetus fiet

DIE III MENSE DECEMBRI ( die VENERIS hora SEXTA et DIMIDIA)

Exceptis his de cenis cetera quae infra sunt rata habeo.Hora sexta habebitur Circuli Latini Matritensis coetus in Deversorio Studentium (Residencia de Estudiantes), quod in via "del Pinar" XXI-XXIII situm est, quae non longe a traminis suburbanis statione "Gregorio Maranon" abest. Situs assignatus illic appellatur oecus tudicularis "sala de billares". Advenite, sodales, quamquam adhuc non optime Latine loqui valeatis, aut tantum sit vobis in animo praebere aures ad alios dicentes. Ceterum habito conventu aliquot nostrum manebimus et una cenam sumemus in popina italica propinqua, si libet. In Alterutraque aut utrique parte adesse licet, videlicet in cena vel in coetu ipso. Si quis forte me compellare telephonice velit, ut amplius illum certiorem faciam horum, ecce numerus telephonicus 91 6444170 (domesticus) 605378226 (gestabilis). Noli cunctari, amici, adestote

No hay comentarios: