jueves, 11 de noviembre de 2010

DE DIE XIII MENSE NOVEMBRI

Sessione superiore bene , immo optime, processit quod die Veneris, quod apud nos non erat solitum nisi iam pridem, conflueremus. Primum noster Consalvus doctissime ac accuratissime nonnulla de Tusculanarum Disputationum proemio dixit, quod eius ductu una egimus. Etiam noster Guillelmus, vir adprime litteris excultus, nobis mentionem fecit de Patre Marianae, et praesertim de eius opere "de monetae mutatione". Re vera mihi studium huius libri in consessu nostro amplius agitandi excitavit sic ut hic palam et publice vobis proponam ut aliquot lineolas ex eo nobis tractandas putem, ubi noster Consalvus ad colloquiorum finem de Disputationibus Tusculanarum veniat (aut alias). De hoc consilio ineundo, facite ut quod sentiatis in ipso coetu dicatis. Ceterum noster diligentissimus Alvarus aliqua iam pridem de eo clarissimo viro in suo commentario interretiali adnotavit. http://prudentiaetcultura.wordpress.com/2010/07/11/de-aliquibus-hominibus-illustribus-pars-iii-iohannes-marian%c3%a6/

No hay comentarios: