miércoles, 18 de enero de 2012

DE COETU IN DIEM XXI MENSE IANUARIO

ALIQUID NOVUM

Certiores horum plurimum placet, quod proximo coetui interit noster Rodericus Portella. Ceterum oportet etiam inspiciamus elenchum verborum Latinororum unius syllabae a nostro Xaverio Fran collectum, si forte aliquid emendandum aut adiungendum esset suis. Porro Elena mihi benevolentissime missit locos Platonicos ad partem Graecam. Sed nihil, ni fallor, decrevimus ad partem Latinam. Si proponetis aliquid una legendum, facite ut mihi mittatis locos multiplicandos. Si minus ipse eos seligam.

RES SOLITAE DE NOVO COETU

Apud nos est moris ut SINGULIS SEPTIMANIS diebus Saturni vel Veneris conveniamus.Quandoquidem conventus nostri saepissime fiant, fortassis non singulis sessionibus una in cena manebimus, quod autem raptim et ex tempore . Attamen, si homines e longinquiis oris Matritum venturos esse scimus (sicut Rodericus, Xaverius, Sandra, Salvator, Maria Angelorum- optimi et amici ac Latinitatis cultores - aut alii) tum beneficium in hos amicos externos facere decere puto, scilicet colloquia latina in cenam producendo, ne tantum itineris pro exigua mercede susciperent. Itaque Latinistas externos esse adventuros , si certior de his factus essem, nuntiabo.
Ceterum si non aderimus in oeco tudiculari (sala de billares) verisimiliter in thermopolio (cafetería) iuxta eum aderimus. Proximus autem coetus fiet

SATURNI DIE XXI MENSE IANUARIO HORA SEXTA

Exceptis his de cenis cetera quae infra sunt rata habeo.Hora sexta habebitur Circuli Latini Matritensis coetus in Deversorio Studentium (Residencia de Estudiantes), quod in via "del Pinar" XXI-XXIII situm est, quae non longe a traminis suburbanis statione "Gregorio Marañon" abest. Situs assignatus illic appellatur oecus tudicularis "sala de billares". Advenite, sodales, quamquam adhuc non optime Latine loqui valeatis, aut tantum sit vobis in animo praebere aures ad alios dicentes. Ceterum habito conventu aliquot nostrum manebimus et una cenam sumemus in popina italica propinqua, si libet. In Alterutraque aut utrique parte adesse licet, videlicet in cena vel in coetu ipso. Si quis forte me compellare telephonice velit, ut amplius illum certiorem faciam horum, ecce numerus telephonicus 91 6444170 (domesticus) 605378226 (gestabilis). Nolite cunctari, amici, adestote

No hay comentarios: