viernes, 13 de enero de 2012

DE COETU IN DIEM XIV MENSE IANUARIO

ALIQUID NOVUM

Ultimo coetui Carolus noster, Martínez Aguirre, adfuit quocum gratissime collocuti sumus multis de rebus. Adeo sermonibus sine consilio ac ratione a nobis praemeditatis delectabamur ut locos tractare omisserimus, quos raptim et cursim selegeram. Non piget, nam loci Quintiliani et loci Graeci a me ultimo temporis puncto excerpti spinis, ut verum confitear, abundabant et fortassis aliquantulum inepti erant.

Quod pertinet ad nostrum Iosephum, pituita nuperrime affectus est. Quare nescio an venturus sit aut colligendae sint adhuc vires domi, ne hiemis rigoribus perniciosis valetudo eius imbecillima exponatur.

RES SOLITAE DE NOVO COETU

Apud nos est moris ut SINGULIS SEPTIMANIS diebus Saturni vel Veneris conveniamus.Quandoquidem conventus nostri saepissime fiant, fortassis non singulis sessionibus una in cena manebimus, quod autem raptim et ex tempore . Attamen, si homines e longinquiis oris Matritum venturos esse scimus (sicut Rodericus, Xaverius, Sandra, Salvator, Maria Angelorum- optimi et amici ac Latinitatis cultores - aut alii) tum beneficium in hos amicos externos facere decere puto, scilicet colloquia latina in cenam producendo, ne tantum itineris pro exigua mercede susciperent. Itaque Latinistas externos esse adventuros , si certior de his factus essem, nuntiabo. Proximus autem coetus fiet

SATURNI DIE XIV MENSE IANUARIO HORA SEXTA

Exceptis his de cenis cetera quae infra sunt rata habeo.Hora sexta habebitur Circuli Latini Matritensis coetus in Deversorio Studentium (Residencia de Estudiantes), quod in via "del Pinar" XXI-XXIII situm est, quae non longe a traminis suburbanis statione "Gregorio Marañon" abest. Situs assignatus illic appellatur oecus tudicularis "sala de billares". Advenite, sodales, quamquam adhuc non optime Latine loqui valeatis, aut tantum sit vobis in animo praebere aures ad alios dicentes. Ceterum habito conventu aliquot nostrum manebimus et una cenam sumemus in popina italica propinqua, si libet. In Alterutraque aut utrique parte adesse licet, videlicet in cena vel in coetu ipso. Si quis forte me compellare telephonice velit, ut amplius illum certiorem faciam horum, ecce numerus telephonicus 91 6444170 (domesticus) 605378226 (gestabilis). Nolite cunctari, amici, adestote

No hay comentarios: