martes, 24 de mayo de 2011

ALIQUID NOVUM


Ultima sessione legentes locos quosdam invenimus vocem "agmine denso" -etiam licet dicere "agmine quadrato"- et nobis non occurrebat quomodo dicendum esset contrarium. Attamen in Latinorum locutionum elencho a professore Meisner collecto reperi et "solutibus ordinibus" atque "raris ordinibus". Etiam dubitavimus in cena de cibo quodam quo solet adici ad acetaria viridis aut rubri coloris, qui similis est capsico (guindilla, chile), quamquam non adeo validus. Siliquastrum dicitur sane "pimiento" atque pulvis siliquastri "pimentón".
 
Ceterum die Iovis XXVI advenient diurnarii ut nos per cameras cinematographicas excipiant. Utinam multi vestrum adsitis sessioni, nam optimum praeconium Circuli nostri atque ipsius Latinitatis vivae esset. Ego constitui horam septimam cum diurnaria, attamen vocavi vos ad horam sextam et dimidiam ad  coetum , ut intervallum quoddam restet. Quae cum ita sint a vobis peto ut non serius hora septima adveniatis, ne simus in mora.
 
 
RES SOLITAE DE NOVO COETU
 
Die XVI mense Septembri nonnulli sodales proposuerunt ut SINGULIS SEPTIMANIS diebus Saturni coetus nostri fiant. (Diebus Veneris autem sessiones hora sexta et dimidia incipient)Quandoquidem conventus nostri saepissime fiant, fortassis non singulis sessionibus una in cena manebimus, quod autem raptim et ex tempore statuemus sodales praesentes. Attamen, si homines e longinquiis oris Matritum venturos esse scimus (sicut Rodericus, Xaverius, Sandra, Salvator, Maria Angelorum- optimi et amici ac Latinitatis cultores - aut alii) tum beneficium in hos amicos externos facere decere puto, scilicet colloquia latina in cenam producendo, ne taIntum itineris pro exigua mercede susciperent. Itaque Latinistas externos esse adventuros , si certior de his factus essem, nuntiabo. Proximus autem coetus fiet
 
IOVIS DIE XXVI  MENSE MAIO HORA SEXTA ET DIMIDIA
 
Exceptis his de cenis cetera quae infra sunt rata habeo.Hora sexta habebitur Circuli Latini Matritensis coetus in Deversorio Studentium (Residencia de Estudiantes), quod in via "del Pinar" XXI-XXIII situm est, quae non longe a traminis suburbanis statione "Gregorio Marañon" abest. Situs assignatus illic appellatur oecus tudicularis "sala de billares". Advenite, sodales, quamquam adhuc non optime Latine loqui valeatis, aut tantum sit vobis in animo praebere aures ad alios dicentes. Ceterum habito conventu aliquot nostrum manebimus et una cenam sumemus in popina italica propinqua, si libet. In Alterutraque aut utrique parte adesse licet, videlicet in cena vel in coetu ipso. Si quis forte me compellare telephonice velit, ut amplius illum certiorem faciam horum, ecce numerus telephonicus 91 6444170 (domesticus) 605378226 (gestabilis). Noli cunctari, amici, adestote

No hay comentarios: