jueves, 17 de febrero de 2011

DE SESSIONE DIEI XIX (DIE SATURNI)

ALIQUID NOVUM

Ultima sessione nostra aliquot locos a Gregorio Maiano compositos legimus. Hic pergere lectionem poteritis, qui adfuistis apud nos. Porro aliis amicis, hos locos percurrere etiam licet.

http://bivaldi.gva.es/es/corpus/unidad.cmd?idUnidad=47690&idCorpus=20000&posicion=1


Ceterum nolim omittere salutare nostrum Iosephum, qui heri, ni fallor, secaturus erat a chirurgis. Speremus ut ei omnia boni eventus facta sint et precamur ut quam primum convalescat. Interea eum desiderabimus.

Hodie longus non ero, amici, nam die crastino probationem de lingua Italica subibo. Qua de causa, mihi ignoscatis, quod pauco intervallo de coetu nuntiem.

RES SOLITAE DE NOVO COETU

Die XVI mense Septembri nonnulli sodales proposuerunt ut SINGULIS SEPTIMANIS diebus Saturni coetus nostri fiant. (Diebus Veneris autem sessiones hora sexta et dimidia incipient)Quandoquidem conventus nostri saepissime fiant, fortassis non singulis sessionibus una in cena manebimus, quod autem raptim et ex tempore statuemus sodales praesentes. Attamen, si homines e longinquiis oris Matritum venturos esse scimus (sicut Rodericus, Xaverius, Sandra, Salvator, Maria Angelorum- optimi et amici ac Latinitatis cultores - aut alii) tum beneficium in hos amicos externos facere decere puto, scilicet colloquia latina in cenam producendo, ne tantum itineris pro exigua mercede susciperent. Itaque Latinistas externos esse adventuros , si certior de his factus essem, nuntiabo. Proximus autem coetus fiet

DIE XIX MENSE FEBRUARIO ( die SATURNI hora SEXTA )

Exceptis his de cenis cetera quae infra sunt rata habeo.Hora sexta habebitur Circuli Latini Matritensis coetus in Deversorio Studentium (Residencia de Estudiantes), quod in via "del Pinar" XXI-XXIII situm est, quae non longe a traminis suburbanis statione "Gregorio Marañon" abest. Situs assignatus illic appellatur oecus tudicularis "sala de billares". Advenite, sodales, quamquam adhuc non optime Latine loqui valeatis, aut tantum sit vobis in animo praebere aures ad alios dicentes. Ceterum habito conventu aliquot nostrum manebimus et una cenam sumemus in popina italica propinqua, si libet. In Alterutraque aut utrique parte adesse licet, videlicet in cena vel in coetu ipso. Si quis forte me compellare telephonice velit, ut amplius illum certiorem faciam horum, ecce numerus telephonicus 91 6444170 (domesticus) 605378226 (gestabilis). Noli cunctari, amici, adestote

No hay comentarios: