Victorius:
Augustinum Cano Delgado nonnullis in seminariis Latinitati vivae dicatis conveni, postquam anno 1993 primum Vavriae, quod oppidum parum a Bruxellis distat, eum noveram. Statim Augustinum inter et me patuit illa animi et cogitationum convenientia, quae verae amicitiae est fundamentum. Sequentibus annis, uno excepto, semper in seminariis Belgicis, quorum particeps fuit etiam Iosephus Sanctius, multas horas cum Augustino sum collocutus. Qui vir in apparando seminario Latinitatis vivae Matritensi, quod anno 1998 habitum est, atque in decimo Conventu ALF (Academiae Latinitati Fovendae), qui mense Septembri ineunte anni 2002 eâdem in urbe locum habuit, magnam egit partem. Macer et staturae haud procerae, sub aspectu severiore animum celabat humanissimum atque ad facetias proferendas audiendasque proniorem. Veluti legatus Hispanus anno 1967 celebrationes participaverat (de quibus fusius mihi narravit) in urbe Tokio habitas, ut commemoraretur annus 1867, qui in Iaponum historia maximi fuit momenti. Latinitatem vere amabat ipsamque esse ‘iucundissimum senectutis meae solacium’ dicere solebat. Nam grammaticam Latinam iterum legere coeperat iam septuagenarius. Quem discipulum carissimum habebat pater Caelestis Eichenseer. Et amicus carissimus mihi fuit Augustinus, cuius mortem dolenter lugeo.
(SECUNDA EPISTULA)
Tibi sane licet, care Paule, addere in diario Circuli Matritensis ea, quae raptim scripsi de Augustino Cano, qui- pauca nullius momenti adiciam- vir erat adeo
No hay comentarios:
Publicar un comentario