Interdum spectandis ludis athlecis indulgeo sic ut asseclam huius tenilusoris Raphael Nadal me habeo, qui hodie in certamine Australiano victoriam reportaverit adversus illum nobilissimum Rutgarium Federer. Iste Rutgarius Federer verissimiliter est optimus tenilusor in historia. Attamen anno praeterito Federer ex maximorum certaminum (Grand Slam) meritis cessit Raphaeli Nadali, qui primas tenuit in ordine tenilusorum. Quater expugnavit hac tempestate Raphael Nadal lusorem Helveticum in sphaeristerio. Hac ex parte fuit annus horribilis athletae Helvetico, qui volebat hodie assequi quattuordecimum triumphum in maximis certaminibus et sic aequari Petro Sampras pro victoriarum numero in talibus certaminibus. Raphael Nadal videbatur non tantum viribus validum fore ex extremo certamine quinque horas contra alterum Hispanum nomine Verdasco habito. Nadal vero impetravit suum propositum. Uterque athletae exemplo sunt omnibus ex urbanitate et reverentia. Semper alius alium laudibus in caelum extulit. Hodie accepta clade in lacrimas effuditur Rutgarius ille spectatissimus ita commotus fuit, ut nullum verbum valuerit facere coram et Raphael Nadal affectus est comiseratione et tristitia quadam et sine nimia effusione videtur meo sensu ovare in re maxima. Etsi scio me tractare res minores, videte hac in pellicula quanta sit commotio et quam magno animo sint praediti hi excelsissimi nobilissimique athletae. Etiam nos Hispanos tetigit ille Rutgarius laboribus fractus, quem etiam suspicimus. Hic affero scapum cum pellicula adiuncta, ne putetis me tollere rem in maius. http://video.google.es/videosearch?q=final+open+de+Australia&hl=es&emb=0&aq=f#q=final%20open%20de%20Australia%20entrega%20de%20trofeos&hl=es&emb=0
Pellicula quam significo nuncupata est "entrega de trofeos Australian Open" et non alia quae intitulata "Nadal ganador..."
No hay comentarios:
Publicar un comentario