viernes, 29 de febrero de 2008

IN PATRIS CAELESTIS EICHENSEER MEMORIAM

En igitur quae de Caeleste Eichenseer et in suam memoriam die XVI mense Februario ad Gregem Latine Loquentium http://www.alcuinus.net/GLL/exempla/exempla.htm misit Victorius Ciarrocchi, cui firma erat amicitia coiniuctus. Requiescat in pace.

Ubi nunc sis, reverentissime Pater Caelestis Eichenseer, equidem nescio. In loco autem, qui Paradisus dicitur et eis reservari hominibus putatur,quorum praeclara incepta D.O.M. sempiterne honestanda decreverit, Te iuremeritoque collocatum credo, non modo quod in litteris et haud dubie in virtutibus quoque colendis vitam totam degisti, sed maxime quia pro Latinitate tot tantaque fecisti, quot quantaque pauci, immo paucissimi viri vel doctissimi superiore saeculo fecerunt. Ab anno enim 1965, quo primum fasciculum commentariorum 'Vocis Latinae' inscriptorum edendum curasti,etiamsi huic incepto Tuo laudabilissmo multi homines minime confiderent,usque ad tristem huius mensis diem quartum nigerrimo, saltem si tuorum animum discipulorum inspexeris, lapillo signandum, acri semper ingenio atque doctrinâ summâ Tumet praeditus, in illud studium indesinenter incubuisti, ut Latinitas viveret ac floreret [sed etiam 'vivat et floreat' ni fallor scribere
licet, quia exitus inceptorum, quae C. E. peregit, et in aetatem hanc nostram
redundant. Hac autem de re synctatica sequere, quaeso, consilium Iosephi nostri,
qui me doctior est]. At omnes fere discipuli Tui,qui Te non fucatis verbis, sed vero laudant (de aliis Latinitatis cultoribus loqui nec possum nec volo), nunc dolent atque ingemiscunt quod vocem Tuam non iam audient aliisque symbolis Tuis in futurum carebunt.Nihilominus hereditatem tam amplam tradidisti, ut ex ipsa nemo fortasse erit quin uberrimos, dummodo velit, percipiat fructus. Longum enim est milia et milia paginarum, quas de innumeris rebus Latine conscripsisti, vel breviter attingere. Libros insuper composuisti, qui veluti petrae angulares totius Latinitatis manebunt praesertimque illius, quam Tumet 'vivam' primus-
ni fallor- etiam adversus nonnullos philologos linguam Latinam mortuam inepte putantes, appellare non es verecundatus. Nam inter multiplicia merita Tua, Caelestis praestantissime, illud plurimi est faciendum, quodfacile intellegitur e verbis ad Te spectantibus hisce: "ab anno 1940 gymnasium humanisticum Dilinganum, ab anno 1941 humanisticum gymnasium Cambodunense [= Kempten] frequentavit. Iam illo tempore, ut ipse narrare solet, linguam Latinam plurimum amavit atque cum magistris condiscipulisque Latine loqui conatus est", ut Sigrides Albert, fidelissima discipula et cooperatrix diligentissima Tua, rettulit in libro c. t. 'Latine sapere,agere, loqui/ Miscellanea Caelesti Eichenseer dedicata' (Saraviponti, 1989,p. 209). Quo quidem libro eae symbolae continentur, quas nonnulli homines docti scripsere ut dies natalis Tuus sexagesimus quintus eo anno condigne celebraretur. Atque linguam Latinam non sicut oblectamentum ludumve luxumve coluisti, sed veluti "humanitatis cibum", ut cum Cicerone dicam ('De fin.bon. et mal.', L. V, 19, 54) atque veluti patrimonium quarundam EuropaeCivitatum pretiosissimum ideoque perdignum quod servetur. Praeterea seminaria
'Latinitatis vivae', quae postea alii viri docti imitati sunt, anno 1973 Tu primus instituisti.Ipsaque seminaria, quibus pluries interfui, usque ad annum 2007 sapienter ac liberaliter moderatus es. Nam ad Te magistrum excellentissimum nemo accedere solebat, quin gratulabundus abiret: Tua minime intererat scire utrum Cornelia Titiusve fidem catholicam profiteretur; unicuique hominisive catholico sive lutherano sive baptistae sive muslimo sive atheo agnosticove patebant ea seminaria, quae bis terve quotannis moderari solebas. Unum Tibi cordi erat: ut pro suis quisque viribus Latinitatem coleret. De omnibus rebus coram Te loqui licebat, i. e. de rebus sacris deque profanis, quin etiam profanissimis. Quod- expertus dicam- aliis inseminariis minime licebat et, quoad scio, non licet. Primo cuiuslibet seminarii die aliquid quaerere solebas ex participibus, ut eorum quisque dese aliquid referret; animo paterno saepeque hilari errores nostros corrigebas, ut ex hoc patet exemplo: cum olim sermocinatio de sponsalibus esset deque matrimonio, ideoque utrum oporteat necne feminae matrimonium ineant statu virginali praeditae, et discipula quaedam se ipsam "nondumvirginem" esse fateretur, "Ecquando- quaesisti- virgo eris?". Discipulaerubore suffusae aliisque participibus subridentibus postea differentiam inter 'nondum' et 'non iam' clare explicasti. Inter sermocinationes, quas Tecum habui, illa animo infixa est meo, quae anno 2001 in seminarioHelvetico fuit de pellicula cinematographica c. t. 'Gladiator': cuiusquidem spectaculi Tu egoque nonnullas imagines (sicut illam, qualegionarii "acie Romane instructa" irruentes repraesentantur, ut ipsisverbis Tuis utar) laudavimus et Maximum, Romanorum ducem, suos equites exhortantem ne mortem timerent, eodem sumus animo eademque mente admirati.Dum autem Te adloquor, Caelestis dilectissime, me coram gregalibus quoquesodalitatis illius interretialis, cui nomen 'Grex Latine loquentium',scribentem oblivisci non possum. Illi autem sodales spectatissimi, quos Hermannus sive Agricola Gottschewski, et is Germanus, prudentissime moderatur, vel eorum aliqui, haec verba mea a vero aberrare forsitan putent. Attamen Tu probe scis quanti veritatem equidem faciam. Quare nullam erga Te illatam iniuriam fore spero, si recorder aliquos fuisse et esse Latinitatis cultores, quibus Tuum scribendi genus parum placuerit et placeat, utpote quod nimis Latinitatem Christianam redoleat. Cum hisce hominibus, qui scripta Tua 'naso suspendunt adunco', hodie disceptare nolo:me defensore sane haud eges. Potius verba Tua rescribam haec: "Deinde post antiquitatis auctores Latinae descendendum est ad scriptores mediaevales,quorum quidem verba novata non omnia sunt eiusdem qualitatis, tamen ibi quoque permulta perutilia sunt satisque Latina. Humanistae autem quidam non raro Ciceronianismo nimis anxie nimisque timide ita inhiabant, ut verba non Ciceroniana fere omnia excluderent ab usu. Sed temporibus posterioribus scriptores rerum et doctrinarum coeperunt fines terminosque nimis angustos vocabularii aureae Latinitatis dilatare et excedere atque aliunde, quantum condiciones ferebant et necessitas, verba vocabulave rebus novis idonea assumpserunt vel cautissime nova finxerunt, quamvis iidem essent praecepta synctatica Latinitatis aureae nullatenus obliti", quae leguntur in symbola Tua c. t. 'De subtilitate sive perfectione Latinitatis temporum post humanisticorum'; quae quidem symbola libro continetur 'Acta Treverica 1981' inscripto (Domus editoria Rainardi Brune, Leichlingae, a. 1984;sententiae, quas rescripsi, leguntur in pp. 205-206). Saepeque admonuistine quis illam generum scribendi tripartitionem neglegeret, quae ipsis auctoribus Latinitatis classicae iam perbene nota fuerit, quaeque doceat tria esse genera scribendi, nempe 'sublime', quod orationibus aptum sit sollemnioribus, 'medium', quod in libris et tractatibus adhiberi oporteat,denique 'tenue' illud seu 'exile' genus, quo homines in colloquiis et inepistularum commercio uti soleant. Nam in prooemio libri qui 'LatinitasViva- Pars lexicalis' inscribitur (Saraviponti, 1981), cum alia tum scripsisti haec: "Studebamus autem bonam Latinitatem servare, quae non solum apud auctores aureae Latinitatis invenitur, sed etiam apud alios scriptores, quamquam Cicero et Caesar et quadamtenus Livius semper habendi sunt pro auctoribus praestantissimis atque singulariter exemplaribus. Sed sunt multae materiae multaeque quaestiones, quae ab illis non tractantur.Vera igitur Latinitas non concluditur limitibus artissimis et angustissimis aetatis Ciceronis Caesarisque, sed in immenso campo litterarum Latinarum saeculorum multorum deprehenditur" (p. I). His verbis Tuis nihil equidem addo. Silentio autem praetereundum non est illud publicum insigne, quod apud Vos Germanos 'crux meritoria primae classis' vocitatur quodque anno 2001 Tibi iure meritoque adtributum est. Sed ad huius adlocutionis finem mihi est pergendum. Quam tamen non concludam antequam Tibi gratias agam ex animo gratissimas et singulares et ineffabiles quod mecum saepe colloquium numquam recusasti; quin etiam non raro mihi et privatim respondisti, ut documento est epistula haec, quam si adhuc caram, carissimam posthac servabo, quamque totam transcribam: <"Die 23. 8. 1990. P. CaelestisEichenseer Victorio Ciarrocchi Pisaurensi Sal. Pl. D. Epistulâ Tuâ periucundâ modo allatâ plurimum gavisus ilico Tibi respondere volui. Plurimum autem etiam gavisus eram, quod seminario Vestendensi interfuisti,ubi tot sententias singularitate insignes scientissime protulisti. Porro gaudeo, quod salvus et incolumis in Italiam revertisti. Spero autem fore,ut per occasionem aspectum Tuum revideam. Ceterum gratias plurimas, quod mihi illius operis Pii II paginam misisti benignissime photocopiatam. Interrogasti autem etiam, quid sibi vellet illud "Spagyricorum Principia".Hac in re velim scias haec: spagiria,-ae f. = alchimia (est ergo vocabulummediaevale); spagiricus,-a, -um = alchimisticus,-a, -um; spagirus,-i m.=alchimista,-ae m. Itaque "Spagyricorum Principia" sunt doctrina fundamentalis alchimiae sive alchimistarum, ut legitur:...a Turba ALCHIMISTARUM. Hoc paucis verbis Tibi statim explicare volui. Deus TeTuosque tueatur annis innumeris! P. C. Eichenseer [haec obsignatio stilographo est exarata]. Dabam Saraviponto die 23° m. Aug. anno 1990°">.Vale, Caelestis dilectissime, et fac ut saltem illi, qui Te cognoverunt Tuâque doctrinâ et humanitate fruiti sunt, operam Latinitati fovendae acprovehendae continenter navare cupiant atque ut hereditate Tua pretiosissima aliquatenus digni sint seu non omnino indigni. Mihi denique ignoscas velim, quaeso, si confuse sum Te adlocutus. Cuius autem rei en causa: Te illacrimor, sed frustra. Victorius, Tibi addictissimus Tuique semper memor.

.-.-.-.-.-.-.-.-.-.-.-.-.-.-.-.-.-.-.-.-.-.-.-.-.-.-.-Pisauri, a. d. XV Kal. Mart. a. MMVIII p.Chr.n./ a. MMDCCLX a. U. c.********************************************************
Vivitur ingenio, cetera mortis erunt (Andreas Vesalius).--------------------------------------------------------Victorius Ciarrocchi, Italus Pisaurensis.*********************

2 comentarios:

Anónimo dijo...

hi

can anyone help me
i have tried for over a week now to get a loan,i have very bad credit history mainly due to a failed marrage ,i have had all the usual ,wh loans,advantage loans ,yes loans ,get in touch and promise a [url=http://www.usainstantpayday.com]bad credit loans[/url] on paying the brokerage fee,i am reluctant due to reviews on the net and i have been stung before by a company called wentorth finance ,and never got the loan of the 50 pound fee back,
i have had an offer from flm but need a gaurantor which isnt really an option either .
i wondered if anyone had any loan companys that considered bad credit ,but loaned direct without these numerous sites with different alias but mainly did same thing pay us and we will get u loan (maybe)senario
has anyone also heard of a company called fresh loans they have they sent me details out but the may be a charge but not always ,i suspect she didnt want to tell me there was a charge

thanks
DionnessRip

Anónimo dijo...

Egina mellos se ena oreo podosfairiko site
– http://www.scorebet1x2.com. Exoune kalli enimerosi sxetika
me ta podosfairika nea kai epikaira links gia diafora ‘online’
paixnidia, kai gia to stixima.