miércoles, 6 de febrero de 2008

DE PRAEMIO NOBIS CONCESSO

Cum societates televisificae aliquo premii et meritii sibi concesso clamare clara voce palam, ut mos inter singulas est, solent, conquerimur. Mea non refert, dictitamus. Nunc vero minima victoria nobis reportata, proclamandum est nobis, cum hic situs, potius chartaceus interretialis, inceptum privatum ad linguae vivae fautores ac amicos accomodatum sit. Itaque amicorum nostra interest, ut opinor. Equidem, cum ex paucorum numero loquentium Circuli nostri et ceterorum gregium rite nos invicem appellari audemus amicos , proinde dedecoris nihil sit facere eos participes adeo nobis familiares de succesibus nostris. Situs enim appellatus CUMAS ( http://www.cvmas.org/enlace.php?id=43 )administerii educationis auspiciis mox statuit nostram paginam esse praestantissima apud eos mense Ianuario. Sic nos tam humiles honoraverunt ex industria et opera. Nosmet, tametsi parem non esse nos huic provinciae ducimus, et hoc beneficium magis ad scopum nostrum , quod latinitati in Hispaniae capite faveamus, quam ad lautitiam paginae aut latinitatis nostrae referimus, tamen gratiam habemus illis, qui hoc consilium ceperint, atque idem nostris sodalibus, qui opem nobis tulerint in conformando nostrum chartaceum, Sandrae Camacho et Ferdinando Mora . Spero fore ut huius incitamenti ac praeconii causa vestri in nos plures homines latine loquendi cupiditate accensi nos noscant et adveniant ad coetus nostros (die IX mense Februario erit proximus. Videte infra.)

No hay comentarios: