ALIQUID NOVUM 
 
Ultima occasione contra spem advenuerunt nostri 
et  Ferdinandus et Salvator Conchensis qui  coetibus et cenae adfuerunt, quod 
suavissimum fuit nobis. Salvator autem me praemonuerat per nuntium telephonicum 
se adfore, sed haec nova inventa neglegere soleo sic ut tantum in 
coetu ipso sciverim de eius praesentia.   
 
Ceterum  non in colloquio cum sodali quodam non 
me subivit quomodo dicendae essent vestes quas feminae gerere solent. Dicitur 
quidem "gunna" (italice gonna) aut "castula". De vestibus sacerdotium pluries a 
nostro Iosepho Maria Sanctio audivimus "vestes talares".  
 
 
RES SOLITAE DE NOVO COETU 
 
Apud 
nos est moris ut SINGULIS SEPTIMANIS diebus 
 Saturni vel Veneris 
conveniamus.Quandoquidem conventus 
 nostri saepissime fiant, fortassis non 
singulis sessionibus 
 una in cena manebimus, quod autem raptim et ex tempore 
. 
 Attamen, si homines e longinquiis oris Matritum venturos 
 esse scimus 
(sicut Rodericus, Xaverius, Sandra, Salvator, 
 Maria Angelorum- optimi et 
amici ac Latinitatis cultores - 
 aut alii) tum beneficium in hos amicos 
externos facere 
 decere puto, scilicet colloquia latina in cenam 
producendo, 
 ne tantum itineris pro exigua mercede susciperent. 
Itaque 
 Latinistas externos esse adventuros , si certior de his 
 factus 
essem, nuntiabo. 
 Ceterum si non aderimus in oeco tudiculari (sala 
de 
 billares) verisimiliter in thermopolio (cafetería) iuxta 
 eum 
aderimus. Proximus autem coetus fiet 
 
   VENERIS 
DIE IX MENSE MARTIO HORA SEXTA ET DIMIDIA 
 
Exceptis his de cenis 
cetera quae infra sunt rata habeo.Hora 
 sexta habebitur Circuli Latini 
Matritensis coetus in 
 Deversorio Studentium (Residencia de Estudiantes), 
quod in 
 via "del Pinar" XXI-XXIII situm est, quae non longe a 
 traminis 
suburbanis statione "Gregorio Marañon" abest. 
 Situs assignatus illic 
appellatur oecus tudicularis "sala de 
 billares". Advenite, sodales, quamquam 
adhuc non optime 
 Latine loqui valeatis, aut tantum sit vobis in 
animo 
 praebere aures ad alios dicentes. Ceterum habito conventu 
 aliquot 
nostrum manebimus et una cenam sumemus in popina 
 italica propinqua, si 
libet. In Alterutraque aut utrique 
 parte adesse licet, videlicet in cena vel 
in coetu ipso. Si 
 quis forte me compellare telephonice velit, ut amplius 
illum 
 certiorem faciam horum, ecce numerus telephonicus 91 
6444170 
 (domesticus) 605378226 (gestabilis). Nolite cunctari, 
amici, 
 adestote 
  
 | 
No hay comentarios:
Publicar un comentario