viernes, 9 de febrero de 2024


 DE SEDE NOSTRA  AD CONVENIENDUM

Salvete omnes, sodales, amici atque fautores Latinitatis vivae. Iam aliquot anni sunt quod non scribimus in his commentariis. Attamen Circulus manet, immo floret. Nunc solemus convenire diebus Veneris hora VII in bibliotheca Iván de Vargas  , quae prope stationem traminis subterranei (metro) Ópera sita est. Ministri bibliothecae vobis indicare poterunt locum ad sessionem destinatum, nam non semper in eodem loco sedere solemus. In sessionibus nostris Latine colloquimur et interdum locos Latinos legimus et eos Latine explanamus. Praeterea si Latine scis, sed nondum apud te satis firmus est usus sermonis Latini ratione viva, poteris a nobis multa discere et facere progressus loquendo. Veniatis, amici, sine ulla verecundia.