| 
ALIQUID NOVI 
  
Nuperrime commentarium in actis diurnis legi 
de proverbio multis in linguis vulgato, "exceptio confirmat regulam". Et 
commentator, ni fallor philosophus Ferdinandus Sabater,  se numquam intellexisse 
qua de causa exceptiones regulae vim corroborarent nec infirmarent asserebat . 
Attamen proverbium Latinum   in ceteras linguas hodiernas receptum  teste 
commentatore erat longe aliter. Sic Latine:   
  
"Exceptio probat regulam". quod sibi vult, ni 
fallor, "exceptio regulam in angustias adducit"   
  
  
  
RES SOLITAE DE NOVO COETU
 Apud nos 
est moris ut SINGULIS SEPTIMANIS diebus
 Saturni vel Veneris 
conveniamus.Quandoquidem conventus
 nostri saepissime fiant, fortassis non 
singulis sessionibus
 una in cena manebimus, quod autem raptim et ex tempore 
.
 Attamen, si homines e longinquiis oris Matritum venturos
 esse scimus 
(sicut Rodericus, Xaverius, Sandra, Salvator,
 Maria Angelorum- optimi et 
amici ac Latinitatis cultores -
 aut alii) tum beneficium in hos amicos 
externos facere
 decere puto, scilicet colloquia latina in cenam 
producendo,
 ne tantum itineris pro exigua mercede susciperent. 
Itaque
 Latinistas externos esse adventuros , si certior de his
 factus 
essem, nuntiabo.
 Ceterum si non aderimus in oeco tudiculari (sala 
de
 billares) verisimiliter in thermopolio (cafetería) iuxta
 eum 
aderimus. Proximus autem coetus fiet
 
 VENERIS 
DIE XVI MENSE MARTIO HORA SEXTA ET DIMIDIA
 
 Exceptis his de cenis 
cetera quae infra sunt rata habeo.Hora
 sexta habebitur Circuli Latini 
Matritensis coetus in
 Deversorio Studentium (Residencia de Estudiantes), 
quod in
 via "del Pinar" XXI-XXIII situm est, quae non longe a
 traminis 
suburbanis statione "Gregorio Marañon" abest.
 Situs assignatus illic 
appellatur oecus tudicularis "sala de
 billares". Advenite, sodales, quamquam 
adhuc non optime
 Latine loqui valeatis, aut tantum sit vobis in 
animo
 praebere aures ad alios dicentes. Ceterum habito conventu
 aliquot 
nostrum manebimus et una cenam sumemus in popina
 italica propinqua, si 
libet. In Alterutraque aut utrique
 parte adesse licet, videlicet in cena vel 
in coetu ipso. Si
 quis forte me compellare telephonice velit, ut amplius 
illum
 certiorem faciam horum, ecce numerus telephonicus 91 
6444170
 (domesticus) 605378226 (gestabilis). Nolite cunctari, 
amici,
 adestote
 | 
No hay comentarios:
Publicar un comentario