viernes, 31 de diciembre de 2010

DE SESSIONE DIEI SECUNDI MENSE IANUARIO

ALIQUID NOVUM

Ultima sessione habita noster Michael non tantum nobis carmina Catuliana multiplicavit atque commodavit, sed etiam machinulam adtulit, cuius ope auscultare locos Catulianos ad musicam a Carolo Orff opifice aptatos licuit. Quorum modos, etsi ii satis placuerunt nobis, non conferendos putavimus operi Carmininibus Buranis, ubi Orff illis cantilenis a vatibus Goliardis compositis suam musicam luculentius adiunxit. Attamen gratiae sunt agendae, ut decet, erga nostrum Michaelem. Certe sua causa ex Catuliana procacitate interdum in cachinos effusi sumus ita, ut paene ilia nostra risu disoluta essent.

Primum etiam accidit ut instante tempore cenaremus in hac popina quae in ipso Deversorio Studentium inest, et non in ea Italica quo coetibus finitis iam pridem nos conferre solemus. Utrumque malimus in medio reliquo, nam de his, ni fallor, nihil diximus, neque quid ipse sentiam dicere velim quasi Grex una voce aestimarat.

Etiam mihi in buccam non venit in conventu ipso quomodo nuncuparentur ea carmina Latina ad nuptias composita. Serius, ut fieri solet, in Statione Principis Pii mox valedicto Alvaro mihi succurrit verbum, "hymenaeus", postea adito Lexico domi verbum "epithalamium" repperi, immo eius memoriam refricavi.

Nobis erat propositum ad proximam sessionem nostram constituendam, ut puto (sed dubito), locos "Itineris Subterranei" pergere legere et quod ad finem perveniamus. Ergo adferte, sodales exemplaria! (ipse mea quaeram. Alicubi esse debent)

Venio ad alia. Fortasse noster Astur coetui intererit proxima sessione, qui iam diu apud nos non vidimus, cum Londinii vitam agat abhinc quattor circiter annos. Pergratus nobis vere adventurus est, cuius desiderio valde tenemur, qui eum noveramus. Lepidissimus enim est ac Latinitatis cultor optimus.

Ceterum vobis optimas ferias Natalicias exopto et faustum annum ineuntem ominor. Solis calculis albis singulos novi anni dies ut numeretis exopto.

domingo, 12 de diciembre de 2010

DE DIEI XIX MENSIS DECEMBRIS COETU (DIE DOMINICA)

ALIQUID NOVUM

Ultima sessione una legimus caput depromptum ex opere "Nicolai Klimi iter subterraneum" a Holberg conscripto, quod periodicum "Melissa" ediderat. In locis a nostro Iosepho M. Sanctio adlatis narratur quae acciderint Nikolao, qui primas partes in fabula tenet, ubi in regiones penetrat, primum ubi feminae magis valebant quam viri, et dein ubi tantum philosophi commorabantur. Est fabula lepidissima et luculentae Latinitatis. Si plura de his legere velitis, tendite huc, amici


http://books.google.es/books?id=e3wOAAAAQAAJ&printsec=frontcover&dq=Iter+subterraneum&source=bl&ots=VfWUBUmrz5&sig=X5hjyj9CjGoUynW6Ihlgm4_8sGQ&hl=es&ei=fg0FTf_XNM-VOo7BvaYB&sa=X&oi=book_result&ct=result&resnum=3&sqi=2&ved=0CCwQ6AEwAg#v=onepage&q&f=false
Ceterum vergente anno fortassis oportuerit ut vos sententiam de his rogem, quae mutanda aut novanda de Circulo nostro -aut de moderatione-, sodales , putatis, quae desideratis ut magis prosit Circulus ac magis delectemur atque melius linguam una discamus. Identidem in his instare velim Circulum meum non esse sed singulorum nostrum. Quapropter si quid proponitis de rerum agendarum ordine mutando, haec libenter in medium inferamus et de his meditemur, iudicemus atque suffragemur proxima sessione, si opus fuerit. Si quis vestrum se non adfore proximo consessu putat et tamen vult quod aliquid certum de his agitetur, nihil obest quominus ad me (aut ad alium sodalem) scribat ut suas litteras suo nomine recitemus. Nos quae proposuerit consideraturos atque lecturos promitto.

Ego una cum aliis sodalibus unum propono mutandum. Aliquot sodales magis curam adhiberi de syllabis productis observandis velle certo scimus. Attamen nobis contigit, ut habenas nimis laxemus hac in re et mensuras omnino neglegamus in loquellis, quandoquidem intensum animum habere oportet usque hac in Latinitatis provincia. Ad hoc propositum usui esset nobis, quod digitis crepitemus ubi aliquis ,qui hanc Latinitatis partem colere velle, quantitates omitterim. Quod ad me attinet saltem admoneri volo a vobis amicis hoc praedicto signo, si oblivio me ceperit de his, ut puto, curandis. Attamen haud morosos nos praebere in eos, qui haec curare nolunt, censeo. Iam satis sane spinarum est in Latinitate ut fastidium moveamus nostris sodalibus.

Etiam propono ut amici qui non bene intellexerint litteras Latinas meas, apertissime eas adferant in coetus ut eis difficultates explanem.

Porro proxima sessione die Dominica fiet.Deversorii caupo nobis confirmavit, Deversori fores patere etiam diebus Solis.

miércoles, 8 de diciembre de 2010

DE CIRCULI MATRITENSIS COETU DIEI XI MENSE DECEMBRI

ALIQUID NOVUM

In primis ultima sessione ad nos advenisse Michaelem referre oportet, studiosum Teodiscum, qui in Hispania hoc anno commoratur atque apud Academiam Autonomam praelectiones frequentat. Cum videremus eum in Latinitate viva numquam antea exercitatum emendate et recte loqui, non potuimus quin mirati essemus.

Fortassis causae in eo adducendae sunt , praeter ingenium atque huius probi adulescentis industriam, quod apud Germanos multo plures annos Studiis Latinis opera datur, quantum valeat apud eos probationes vocabularii etiam in gymnasiis, - in quo nostrates studiosi vero pessime se habent-, demum quod in universitatibus discentes Teodiscos in exerciciis scribendi Latine, scilicet stili exercitiis, imbuere solitum est, quod ad linguae notitiam plurimum confert, ne dicamus ad loquellas.

Utcumque est, ne quod maximum puto omittam, dicendum censeo, quod Michael Circuli sessioni interesset nobis perplacuit.

Ceterum Iosephus M. Sanctius noster mentionem fecit de hoc proverbio Latino:

Si fueritis Romae, Romano vivito more (si fueris alibi, vivito sicut ibi) etiam nobis dixit nomen Latinum Barba Roja esse Aenobarbum, ni aures me fallunt. Etiam mentio facta est in cena de mulso (mulsum -i), vinum mele admixtum, quod erat in Romanorum deliciis. Delicias, hoc est crustula dulcia, etiam adferre solet nostra Lucia ad coetus, cui gratias agere opportunum videtur, quamquam periculum est , nos gulae deditos pinguescere iam ante epulas Natalicias vel Saturnales Circuli nostri causa, nam ad ea dulcia praedicta, addite, sodales dilecti, quae esse (comedere) solemus in cenis nostris in caupona italica, quae frugales non sunt. Ut verum dicam, ea sunt Graecorum potius quam Romanorum.

RES SOLITAE DE NOVO COETU

Die XVI mense Septembri nonnulli sodales proposuerunt ut SINGULIS SEPTIMANIS diebus Saturni coetus nostri fiant. (Diebus Veneris autem sessiones hora sexta et dimidia incipient)Quandoquidem conventus nostri saepissime fiant, fortassis non singulis sessionibus una in cena manebimus, quod autem raptim et ex tempore statuemus sodales praesentes. Attamen, si homines e longinquiis oris Matritum venturos esse scimus (sicut Rodericus, Xaverius, Ansgarius, Sandra, Salvator, Maria Angelorum- optimi et amici ac Latinitatis cultores - aut alii) tum beneficium in hos amicos externos facere decere puto, scilicet colloquia latina in cenam producendo, ne tantum itineris pro exigua mercede susciperent. Itaque Latinistas externos esse adventuros , si certior de his factus essem, nuntiabo. Proximus autem coetus fiet

DIE XI MENSE DECEMBRI ( die SATURNI hora SEXTA )

Exceptis his de cenis cetera quae infra sunt rata habeo.Hora sexta habebitur Circuli Latini Matritensis coetus in Deversorio Studentium (Residencia de Estudiantes), quod in via "del Pinar" XXI-XXIII situm est, quae non longe a traminis suburbanis statione "Gregorio Maranon" abest. Situs assignatus illic appellatur oecus tudicularis "sala de billares". Advenite, sodales, quamquam adhuc non optime Latine loqui valeatis, aut tantum sit vobis in animo praebere aures ad alios dicentes. Ceterum habito conventu aliquot nostrum manebimus et una cenam sumemus in popina italica propinqua, si libet. In Alterutraque aut utrique parte adesse licet, videlicet in cena vel in coetu ipso. Si quis forte me compellare telephonice velit, ut amplius illum certiorem faciam horum, ecce numerus telephonicus 91 6444170 (domesticus) 605378226 (gestabilis). Noli cunctari, amici, adestote