viernes, 25 de febrero de 2011

DE SESSIONE DIEI XXV

ALIQUID NOVUM

Ultima sessione aliquos locos ex libro "historia de Abiponibus" excerptos, qui scriptus est a Iesuita quodam nomine Martino Dobrizhoffer, percurrimus. Si vobis studium plura legendi scitaverit, vobis ligamen adscribo ad volumen II praedicti operis. Nos legere coepimus caput XXXIII "de aliis insectis noxiis, de eorumque remediis.
http://books.google.es/books?id=zEwIAAAAQAAJ&printsec=frontcover&source=gbs_ge_summary_r&cad=0#v=onepage&q&f=false

Ceterum noster Michael noster mihi proposuit ut legeremus Caesaris aliquos locos lepidos quos mihi commendavit. Sine ullo negotio, ut puto, eos inveniam in rete atque multiplicabo. Ceterum, etsi est auctor satis simplex, attamen eum ab oblivione in Circulo nostro vindicandum existimo, nam numquam in Circulo eum, ni fallor, me praesente legimus.

Porro singuli sodales valde gavisi sumus, quod sectio chirurgica, quam noster Iosephus modo subivit, prosperrime evenisset.

RES SOLITAE DE NOVO COETU

Die XVI mense Septembri nonnulli sodales proposuerunt ut SINGULIS SEPTIMANIS diebus Saturni coetus nostri fiant. (Diebus Veneris autem sessiones hora sexta et dimidia incipient)Quandoquidem conventus nostri saepissime fiant, fortassis non singulis sessionibus una in cena manebimus, quod autem raptim et ex tempore statuemus sodales praesentes. Attamen, si homines e longinquiis oris Matritum venturos esse scimus (sicut Rodericus, Xaverius, Sandra, Salvator, Maria Angelorum- optimi et amici ac Latinitatis cultores - aut alii) tum beneficium in hos amicos externos facere decere puto, scilicet colloquia latina in cenam producendo, ne tantum itineris pro exigua mercede susciperent. Itaque Latinistas externos esse adventuros , si certior de his factus essem, nuntiabo. Proximus autem coetus fiet

DIE XXV MENSE FEBRUARIO ( die VENERIS hora SEXTA et DIMIDIA )

Exceptis his de cenis cetera quae infra sunt rata habeo.Hora sexta habebitur Circuli Latini Matritensis coetus in Deversorio Studentium (Residencia de Estudiantes), quod in via "del Pinar" XXI-XXIII situm est, quae non longe a traminis suburbanis statione "Gregorio Marañon" abest. Situs assignatus illic appellatur oecus tudicularis "sala de billares". Advenite, sodales, quamquam adhuc non optime Latine loqui valeatis, aut tantum sit vobis in animo praebere aures ad alios dicentes. Ceterum habito conventu aliquot nostrum manebimus et una cenam sumemus in popina italica propinqua, si libet. In Alterutraque aut utrique parte adesse licet, videlicet in cena vel in coetu ipso. Si quis forte me compellare telephonice velit, ut amplius illum certiorem faciam horum, ecce numerus telephonicus 91 6444170 (domesticus) 605378226 (gestabilis). Noli cunctari, amici, adestote

viernes, 18 de febrero de 2011

SEMINARIA LINGUIS CLASSICIS MORE VIVO DISCENDIS

Romae a die IV usque ad diem XXX mense Iulio Romae seminaria habebuntur ubi linguae classicae, scilicet Hebraica Paleograeca et Latina, MORE VIVO tradentur. Si plura de his scire vis, tende huc
http://www.pusc.it/lingue/latino.html

jueves, 17 de febrero de 2011

DE SESSIONE DIEI XIX (DIE SATURNI)

ALIQUID NOVUM

Ultima sessione nostra aliquot locos a Gregorio Maiano compositos legimus. Hic pergere lectionem poteritis, qui adfuistis apud nos. Porro aliis amicis, hos locos percurrere etiam licet.

http://bivaldi.gva.es/es/corpus/unidad.cmd?idUnidad=47690&idCorpus=20000&posicion=1

Ceterum nolim omittere salutare nostrum Iosephum, qui heri, ni fallor, secaturus erat a chirurgis. Speremus ut ei omnia boni eventus facta sint et precamur ut quam primum convalescat. Interea eum desiderabimus.

Hodie longus non ero, amici, nam die crastino probationem de lingua Italica subibo. Qua de causa, mihi ignoscatis, quod pauco intervallo de coetu nuntiem.

RES SOLITAE DE NOVO COETU

Die XVI mense Septembri nonnulli sodales proposuerunt ut SINGULIS SEPTIMANIS diebus Saturni coetus nostri fiant. (Diebus Veneris autem sessiones hora sexta et dimidia incipient)Quandoquidem conventus nostri saepissime fiant, fortassis non singulis sessionibus una in cena manebimus, quod autem raptim et ex tempore statuemus sodales praesentes. Attamen, si homines e longinquiis oris Matritum venturos esse scimus (sicut Rodericus, Xaverius, Sandra, Salvator, Maria Angelorum- optimi et amici ac Latinitatis cultores - aut alii) tum beneficium in hos amicos externos facere decere puto, scilicet colloquia latina in cenam producendo, ne tantum itineris pro exigua mercede susciperent. Itaque Latinistas externos esse adventuros , si certior de his factus essem, nuntiabo. Proximus autem coetus fiet

DIE XIX MENSE FEBRUARIO ( die SATURNI hora SEXTA )

Exceptis his de cenis cetera quae infra sunt rata habeo.Hora sexta habebitur Circuli Latini Matritensis coetus in Deversorio Studentium (Residencia de Estudiantes), quod in via "del Pinar" XXI-XXIII situm est, quae non longe a traminis suburbanis statione "Gregorio Marañon" abest. Situs assignatus illic appellatur oecus tudicularis "sala de billares". Advenite, sodales, quamquam adhuc non optime Latine loqui valeatis, aut tantum sit vobis in animo praebere aures ad alios dicentes. Ceterum habito conventu aliquot nostrum manebimus et una cenam sumemus in popina italica propinqua, si libet. In Alterutraque aut utrique parte adesse licet, videlicet in cena vel in coetu ipso. Si quis forte me compellare telephonice velit, ut amplius illum certiorem faciam horum, ecce numerus telephonicus 91 6444170 (domesticus) 605378226 (gestabilis). Noli cunctari, amici, adestote

jueves, 10 de febrero de 2011

DE VENERIS DIEI XI MENSIS FEBRUARII COETU

ALIQUID NOVUM

Ulteriore sessione perreximus lectionem "gradum ad Parnasum". Attamen opportunum nobis visum mutare locos legendos. Nam difficultates pertinebant magis ad artem musicam, quam ad Latinitatem. Ergo noster Iosephus nobis commendavit scriptorem de quo Iosephus alterus, videlicet I: M. Sanctius, aliquando locutus est, scilicet Maials quidam. Si aliquos in rete invenerim de locos ab eo conscriptos adferam ad coetum, si minus alios locos proponam, quos in mente habeo, scilicet "De Abiponibus", qui scripti fuerunt a Iesuita Austriaco quodam Martino Dobrizhoffer. Hic liber primus, ut audivi, liber antropologicus habetur.

Ceterum multum gaudium cepimus ex praesentia novae sodalis, Elenae, linguae Latinae magistrae. Quae nobiscum maneat speramus

RES SOLITAE DE NOVO COETU

Die XVI mense Septembri nonnulli sodales proposuerunt ut SINGULIS SEPTIMANIS diebus Saturni coetus nostri fiant. (Diebus Veneris autem sessiones hora sexta et dimidia incipient)Quandoquidem conventus nostri saepissime fiant, fortassis non singulis sessionibus una in cena manebimus, quod autem raptim et ex tempore statuemus sodales praesentes. Attamen, si homines e longinquiis oris Matritum venturos esse scimus (sicut Rodericus, Xaverius, Sandra, Salvator, Maria Angelorum- optimi et amici ac Latinitatis cultores - aut alii) tum beneficium in hos amicos externos facere decere puto, scilicet colloquia latina in cenam producendo, ne tantum itineris pro exigua mercede susciperent. Itaque Latinistas externos esse adventuros , si certior de his factus essem, nuntiabo. Proximus autem coetus fiet

DIE XI MENSE IANUARIO ( die VENERIS hora SEXTA ET DIMIDIA )

Exceptis his de cenis cetera quae infra sunt rata habeo.Hora sexta habebitur Circuli Latini Matritensis coetus in Deversorio Studentium (Residencia de Estudiantes), quod in via "del Pinar" XXI-XXIII situm est, quae non longe a traminis suburbanis statione "Gregorio Marañon" abest. Situs assignatus illic appellatur oecus tudicularis "sala de billares". Advenite, sodales, quamquam adhuc non optime Latine loqui valeatis, aut tantum sit vobis in animo praebere aures ad alios dicentes. Ceterum habito conventu aliquot nostrum manebimus et una cenam sumemus in popina italica propinqua, si libet. In Alterutraque aut utrique parte adesse licet, videlicet in cena vel in coetu ipso. Si quis forte me compellare telephonice velit, ut amplius illum certiorem faciam horum, ecce numerus telephonicus 91 6444170 (domesticus) 605378226 (gestabilis). Noli cunctari, amici, adestote

miércoles, 2 de febrero de 2011

DE SATURNI DIEI V MENSIS FEBRUARII COETU

ALIQUID NOVUM

Ultima sessione adtuli partem probationis ad cooptandos interpretes Latinos Rei publicae nostrae, qui mihi benevolenter noster Alosius L. miserat, Haec pars, agebatur de re iuridica, videlicet de testamentis. Revera inter nos convenit, aliquas spinas ac difficultates inesse fragmento allato.

Etiam noster Iosephus adtulit librum in quo aliquas sententias Latinas miras et lepidas apparent. Ex quibus haec exscripsi:

Malo malo malo, totum percurrere Pontum, quam edere mala mala malis malis.

(Prefiero recorrer el Ponto en un mástil malo a comer manzanas podridas con las mejillas enfermas)

Cane decane, canis? Sed ne cane, cane decane, de cane; de canis, cane decane, cane.

(OH viejo encanecido, ¿cantas? No cantes, viejo venerable, acerca de un perro; canta, viejo encanecido, acerca de las canas)

Ave, ave, aveo esse aves.

RES SOLITAE DE NOVO COETU
Die XVI mense Septembri nonnulli sodales proposuerunt ut SINGULIS SEPTIMANIS diebus Saturni coetus nostri fiant. (Diebus Veneris autem sessiones hora sexta et dimidia incipient)Quandoquidem conventus nostri saepissime fiant, fortassis non singulis sessionibus una in cena manebimus, quod autem raptim et ex tempore statuemus sodales praesentes. Attamen, si homines e longinquiis oris Matritum venturos esse scimus (sicut Rodericus, Xaverius, Sandra, Salvator, Maria Angelorum- optimi et amici ac Latinitatis cultores - aut alii) tum beneficium in hos amicos externos facere decere puto, scilicet colloquia latina in cenam producendo, ne tantum itineris pro exigua mercede susciperent. Itaque Latinistas externos esse adventuros , si certior de his factus essem, nuntiabo. Proximus autem coetus fiet

DIE V MENSE FEBRUARIO ( die SATURNI hora SEXTA )