jueves, 23 de febrero de 2012

DE COETU IN VENERIS DIEM XXIV

ALIQUID NOVUM

Proxima sessione iam unum esse annum cum nostra Elena ad Circulum advenit commemorare oportet. Attamen illa non veniet nisi hora octava circiter, quia mutandus fuit dies coetus in diem Veneris quod non tam optime ei quadrabat ut adesse possit noster fidelissimus Michaelis. Quae de causa gratiae sunt agendae Elenae quam plurimae quae mutare coetus diem non recusavit. Etiam gratias agimus nostro Alvaro quod mihi proposuit locos legendos latinos.

RES SOLITAE DE NOVO COETU

Apud nos est moris ut SINGULIS SEPTIMANIS diebus Saturni vel Veneris conveniamus.Quandoquidem conventus nostri saepissime fiant, fortassis non singulis sessionibus una in cena manebimus, quod autem raptim et ex tempore . Attamen, si homines e longinquiis oris Matritum venturos esse scimus (sicut Rodericus, Xaverius, Sandra, Salvator, Maria Angelorum- optimi et amici ac Latinitatis cultores - aut alii) tum beneficium in hos amicos externos facere decere puto, scilicet colloquia latina in cenam producendo, ne tantum itineris pro exigua mercede susciperent. Itaque Latinistas externos esse adventuros , si certior de his factus essem, nuntiabo. Ceterum si non aderimus in oeco tudiculari (sala de billares) verisimiliter in thermopolio (cafetería) iuxta eum aderimus. Proximus autem coetus fiet

VENERIS DIE XXIV MENSE FEBRUARIO HORA SEXTA ET DIMIDIA

Exceptis his de cenis cetera quae infra sunt rata habeo.Hora sexta habebitur Circuli Latini Matritensis coetus in Deversorio Studentium (Residencia de Estudiantes), quod in via "del Pinar" XXI-XXIII situm est, quae non longe a traminis suburbanis statione "Gregorio Marañon" abest. Situs assignatus illic appellatur oecus tudicularis "sala de billares". Advenite, sodales, quamquam adhuc non optime Latine loqui valeatis, aut tantum sit vobis in animo praebere aures ad alios dicentes. Ceterum habito conventu aliquot nostrum manebimus et una cenam sumemus in popina italica propinqua, si libet. In Alterutraque aut utrique parte adesse licet, videlicet in cena vel in coetu ipso. Si quis forte me compellare telephonice velit, ut amplius illum certiorem faciam horum, ecce numerus telephonicus 91 6444170 (domesticus) 605378226 (gestabilis). Nolite cunctari, amici, adestote

jueves, 16 de febrero de 2012

SESSIO IN DIEM XVIII MENSIS FEBRUARII

ALIQUID NOVUM

Proxima sessione lectiones quas incepimus pergemus, scilicet et Livium in parte Latina, et Evangelium secundum Lucam. Hac in re sodalibus prodest quod iam habeant partem Latinam ut possint domi praeparare lectionem, si libet.

Ceterum est mihi in animo vobis ostendere editionem Latinam libri "el principito", quae Latine "regulus" inscribitur, cuius Latinitas, ut mea fertur opinio, est perquam lepida.

RES SOLITAE DE NOVO COETU

Apud nos est moris ut SINGULIS SEPTIMANIS diebus Saturni vel Veneris conveniamus. Quandoquidem conventus nostri saepissime fiant, fortassis non singulis sessionibus una in cena manebimus, quod autem raptim et ex tempore . Attamen, si homines e longinquiis oris Matritum venturos esse scimus (sicut Rodericus, Xaverius, Sandra, Salvator, Maria Angelorum- optimi et amici ac Latinitatis cultores - aut alii) tum beneficium in hos amicos externos facere decere puto, scilicet colloquia latina in cenam producendo, ne tantum itineris pro exigua mercede susciperent. Itaque Latinistas externos esse adventuros , si certior de his factus essem, nuntiabo. Ceterum si non aderimus in oeco tudiculari (sala de> billares) verisimiliter in thermopolio (cafetería) iuxta eum aderimus. Proximus autem coetus fiet

SATURNI DIE XVIII MENSE FEBRUARIO HORA SEXTA

Exceptis his de cenis cetera quae infra sunt rata habeo. Hora sexta habebitur Circuli Latini Matritensis coetus in Deversorio Studentium (Residencia de Estudiantes), quod in via "del Pinar" XXI-XXIII situm est, quae non longe a traminis suburbanis statione "Gregorio Marañon" abest. Situs assignatus illic appellatur oecus tudicularis "sala de billares". Advenite, sodales, quamquam adhuc non optime Latine loqui valeatis, aut tantum sit vobis in animo praebere aures ad alios dicentes. Ceterum habito conventu aliquot nostrum manebimus et una cenam sumemus in popina italica propinqua, si libet. In Alterutraque aut utrique parte adesse licet, videlicet in cena vel in coetu ipso. Si quis forte me compellare telephonice velit, ut amplius illum certiorem faciam horum, ecce numerus telephonicus 91 6444170 (domesticus) 605378226 (gestabilis). Nolite cunctari, amici, adestote