ALIQUID NOVUM
Optimam sessionem die superiore habuimus et ex numeri praesentium parte et ex capite gradus scientiae Latinae ac humanitatis. Et quamquam semper absunt nonnulli nobis cari et doctissimi satis nos delectavimus, ut puto, sermones serendo et Latinos et Graecos. Etiam advenenit ad nos noster Rodericus Portella. Cum eo locutus sum diu, nam apud me commoratus est Matriti. In loquellis nostris sermo incidit in locutiones Latinas haec.
- Paucis te volo (aliquid tibi dicam breviter). .
- Numquid me aliud vis? (visne aliquid antequam tibi valedicam?)
Propediem in chartaceo scribam elenchum verborum unius syllabae annuente Xaverio, qui gratiam habet de nostri Michaelis auxilio qui verbum "stips" proposuit. Nos autem dubitabamus de verbo bes-sis, quia non bene memineramus verbi vim. Numerus est qui significat octo ex dodecim partibus (scilicet et duo ex tribus partibus)
RES SOLITAE DE NOVO COETU
Apud nos est moris ut SINGULIS SEPTIMANIS diebus Saturni vel Veneris conveniamus.Quandoquidem conventus nostri saepissime fiant, fortassis non singulis sessionibus una in cena manebimus, quod autem raptim et ex tempore . Attamen, si homines e longinquiis oris Matritum venturos esse scimus (sicut Rodericus, Xaverius, Sandra, Salvator, Maria Angelorum- optimi et amici ac Latinitatis cultores - aut alii) tum beneficium in hos amicos externos facere decere puto, scilicet colloquia latina in cenam producendo, ne tantum itineris pro exigua mercede susciperent. Itaque Latinistas externos esse adventuros , si certior de his factus essem, nuntiabo.
Ceterum si non aderimus in oeco tudiculari (sala de billares) verisimiliter in thermopolio (cafetería) iuxta eum aderimus. Proximus autem coetus fiet
VENERIS DIE XXVII MENSE IANUARIO HORA SEXTA ET DIMIDIA
Exceptis his de cenis cetera quae infra sunt rata habeo.Hora sexta habebitur Circuli Latini Matritensis coetus in Deversorio Studentium (Residencia de Estudiantes), quod in via "del Pinar" XXI-XXIII situm est, quae non longe a traminis suburbanis statione "Gregorio Marañon" abest. Situs assignatus illic appellatur oecus tudicularis "sala de billares". Advenite, sodales, quamquam adhuc non optime Latine loqui valeatis, aut tantum sit vobis in animo praebere aures ad alios dicentes. Ceterum habito conventu aliquot nostrum manebimus et una cenam sumemus in popina italica propinqua, si libet. In Alterutraque aut utrique parte adesse licet, videlicet in cena vel in coetu ipso. Si quis forte me compellare telephonice velit, ut amplius illum certiorem faciam horum, ecce numerus telephonicus 91 6444170 (domesticus) 605378226 (gestabilis). Nolite cunctari, amici, adestote