DE SCHOLIS LATINIS QUAE AESTATE IN BRITANNIA FIENT
Universitatis Collegî Londiniensis (UCL) Schola Æstiva 2018 duos cursús intensivos ab A. Gratio Avito Latiné prorsus impertitos omnibus totius orbis terrarum linguæ Latinæ studiosis proponit.
Nomen dandum est ante exeunte Majo 2018
Universitatis Collegî Londiniensis (UCL) Schola Æstiva 2018, approbante et Universitatis Oxoniensis Regio Professore Linguæ Græcæ Gregory Hutchinson, duos cursús universitarios hóc anno offert qui Latiné integri impertientur ab A. Gratio Avito, Hispano philologo classico qui ab anno 1992 in UCL docet.
Primus modulus (Lun 2 Jul - Ven 20 Jul 2018), cui titulus est «Sermonis Latini Peritia atque Doctrina», classici sermonis Latini scrutabitur rationes quantum ad ejus elocutionem stilum variaque genera. Quod fiet et classicorum operum studio quæ ad exemplum sunt delecta (Terentî, Ciceronis, Vergilî) juxta eorundem varios Latinos commentatores (Donatum, Macrobium, Servium) et allato novissimæ in hanc materiam eruditionis lumine (Dickey & Chahoud). Suppeditabit porro facultates atque instrumenta ad sermonem Latinum docendum directá methodo (Ørberg) ac viá communicativá (Harmer).
Secundus modulus (Lun 23 Jul - Ven 10 Aug 2018), cui titulus est «De Europææ Britanniæ Litteris Latinis», academicam comprehendet inductionem in patrimonium Britannicum linguá Latiná procreatum atque in perpetuam ingenî cultúsque necessitudinem quæ Britanniam cum reliquá conjungit Europá. Quod fiet ætatum generumque conspectu (Ijsewijn, Lapidge, Rigg) et accurato commentario disceptationeque singularium operum (Galfridi Monemutensis, Thomæ Mori, Francisci Baconi), quo subtiliore familiaritate versentur studiosi et in verbis (qualitate, singularitatibus, stilo) et in rebus (fabulis, historá, rebus publicis, philosophiá, scientiá), explorando porro feracia commercia quæ usus linguæ Latinæ permissit inter Britannos eruditos, monarchas, philosophos, scientificos, et continentales eorum pares (e.g. Mori cum Erasmo).
Moduli dant credita academica gradús universitarî (7.5 ECTS europeos) sed patent omnibus, inclusis linguæ Latinæ magistris qui institutionem in usum activum linguæ Latinæ ideo quærant ut efficacius doceant linguam, necnon academics atque eruditis qui facultatem adipisci cupiant in scriptores incumbendi genuiná eorum linguá. Non sunt in orbe terrarum multi hujus amplitudinis cursús, et urbs Londinium ejusque clara universitas studiorum occasionem præbent unicam!
Sæpius demonstratum est scientiam passivam linguæ Latinæ studiosis dare occasionem hujus generis cursús persequendi plená ab initio fiduciá, atque niuscujusque moduli 45 immersionis horæ diligentibus participibus occasionem dabunt omnia cursús opera agendi Latiné Latinamque subeundi probationem, si quidem volunt.
UCL Schola Æstiva congregabit hóc anno multos linguæ Latinæ studiosos omnium ætatum nationumque plurimarum. Ut nomen des, visita: http://www.ucl.ac.uk/prospective-students/study-abroad-ucl/summer-school/your-application
No hay comentarios:
Publicar un comentario