jueves, 24 de mayo de 2012

De conventu in diem XXVI mense Maio MMXII

ALIQUID NOVI
Proximo coetu Matritum noster Salvator Conchensis adveniet. Etiam manebit in cena apud nos. Valde gaudebimus tantum cultorem ac amicum adesse. Ceterum, ut proposuit Michael noster, pergemus lectionem dialogi Erasmiani de Ciceronianis. .  
  
RES SOLITAE DE NOVO COETU
  
Apud nos est moris ut SINGULIS SEPTIMANIS diebus  Saturni vel Veneris conveniamus.Quandoquidem conventus  nostri saepissime fiant, fortassis non singulis sessionibus  una in cena manebimus, quod autem raptim et ex tempore .  Attamen, si homines e longinquiis oris Matritum venturos  esse scimus (sicut Rodericus, Xaverius, Sandra, Salvator,  Maria Angelorum- optimi et amici ac Latinitatis cultores - aut alii) tum beneficium in hos amicos externos facere  decere puto, scilicet colloquia latina in cenam producendo,  ne tantum itineris pro exigua mercede susciperent. Itaque  Latinistas externos esse adventuros , si certior de his  factus essem, nuntiabo.  Ceterum si non adfuerimus in oeco tudiculari (sala de billares) verisimiliter in thermopolio (cafetería) iuxta  eum aderimus. Proximus autem coetus fiet
  
    SATURNI DIE XXVI MENSE MAIO HORA SEXTA ET DIMIDIA   
  
Exceptis his de cenis cetera quae infra sunt rata habeo.Hora  sexta habebitur Circuli Latini Matritensis coetus in  Deversorio Studentium (Residencia de Estudiantes), quod in  via "del Pinar" XXI-XXIII situm est, quae non longe a  traminis suburbanis statione "Gregorio Marañon" abest.  Situs assignatus illic appellatur oecus tudicularis "sala de  billares". Advenite, sodales, quamquam adhuc non optime  Latine loqui valeatis, aut tantum sit vobis in animo  praebere aures ad alios dicentes. Ceterum habito conventu  aliquot nostrum manebimus et una cenam sumemus in popina  italica propinqua, si libet. In Alterutraque aut utrique parte adesse licet, videlicet in cena vel in coetu ipso. Si  quis forte me compellare telephonice velit, ut amplius illum  certiorem faciam horum, ecce numerus telephonicus 91 6444170  (domesticus) 605378226 (gestabilis). Nolite cunctari, amici,  adestote

No hay comentarios: