lunes, 23 de abril de 2012

DE CIRCULO ALBASITENSI CONDENDO

Nostra Ros , sive Rocío Hispanice, iuvenis Albasitensis quam primum in seminario a consociatione Cultura Classica instructo noveramus, commentarium diarium interretiale condidit eo consilio ut Circulus Latinus Albasitensis constituatur. Speramus fore ut bene vertat inceptum et plures Latinistas inveniat ad condendum Circulum Latinum Albasitensem. http://albasitensisuiualatinitas.blogspot.com.es/2012/04/de-actiuae-latinitatis-ratio-hispanica.html?showComment=13351940205