miércoles, 21 de diciembre de 2011

COETUS DIE VENERIS XXIII MENSE DECEMBRI HABEBITUR

ALIQUID NOVUM

Septimana praeterita primum in Circulo nostro Quintiliani lectionem agressi sumus, quam hac septimana pergemus, nam valde hi loci auctoris placuerunt, quem, ut sodalis noster dixit, aliquantulum Ciceronis fama obscuravit apud Universitates Studiorum, in quorum curriculis communibus non tam saepe eius loci perleguntur et enodantur quam ille, si ex litterarum ponderis et elegantiae parte iudicamus, certe demeritus est. Luculentissimus enim scriptor fuit.

Ceterum noster Iosephus, qui adhuc valetudine in nosocomio sensim redintegratur, animo nostro adhaerebit, donec a periculis omnino tutus domum dimittatur. Utinam tempus Natalium una cum propinquiis domi integra valetudine agat.


RES SOLITAE DE NOVO COETU

Apud nos est moris ut SINGULIS SEPTIMANIS diebus Saturni vel Veneris conveniamus.Quandoquidem conventus nostri saepissime fiant, fortassis non singulis sessionibus una in cena manebimus, quod autem raptim et ex tempore . Attamen, si homines e longinquiis oris Matritum venturos esse scimus (sicut Rodericus, Xaverius, Sandra, Salvator, Maria Angelorum- optimi et amici ac Latinitatis cultores - aut alii) tum beneficium in hos amicos externos facere decere puto, scilicet colloquia latina in cenam producendo, ne tantum itineris pro exigua mercede susciperent. Itaque Latinistas externos esse adventuros , si certior de his factus essem, nuntiabo. Proximus autem coetus fiet

VENERIS DIE XXIII MENSE DECEMBRI HORA SEXTA ET DIMIDIA

Exceptis his de cenis cetera quae infra sunt rata habeo.Hora sexta habebitur Circuli Latini Matritensis coetus in Deversorio Studentium (Residencia de Estudiantes), quod in via "del Pinar" XXI-XXIII situm est, quae non longe a traminis suburbanis statione "Gregorio Marañon" abest. Situs assignatus illic appellatur oecus tudicularis "sala de billares". Advenite, sodales, quamquam adhuc non optime Latine loqui valeatis, aut tantum sit vobis in animo praebere aures ad alios dicentes. Ceterum habito conventu aliquot nostrum manebimus et una cenam sumemus in popina italica propinqua, si libet. In Alterutraque aut utrique parte adesse licet, videlicet in cena vel in coetu ipso. Si quis forte me compellare telephonice velit, ut amplius illum certiorem faciam horum, ecce numerus telephonicus 91 6444170 (domesticus) 605378226 (gestabilis). Nolite cunctari, amici, adestote

No hay comentarios: