ALIQUID NOVUM
Sessione praeterita locos Vergilianos ex libro II de fabula Aeneidis. Hac occassione Horatium legemus monente Elena nostra. Proximis sessionibus ad nos veniet noster Rodericus, optimus Latinitatis cultor. Ceterum pergamus lectionem et exercitamenta sermonis Graeci.
RES SOLITAE DE NOVO COETU
Apud nos est moris ut SINGULIS SEPTIMANIS diebus Saturni vel Veneris conveniamus.Quandoquidem conventus nostri saepissime fiant, fortassis non singulis sessionibus una in cena manebimus, quod autem raptim et ex tempore . Attamen, si homines e longinquiis oris Matritum venturos esse scimus (sicut Rodericus, Xaverius, Sandra, Salvator, Maria Angelorum- optimi et amici ac Latinitatis cultores - aut alii) tum beneficium in hos amicos externos facere decere puto, scilicet colloquia latina in cenam producendo, ne tantum itineris pro exigua mercede susciperent. Itaque Latinistas externos esse adventuros , si certior de his factus essem, nuntiabo. Proximus autem coetus fiet
VENERIS DIE XI MENSE NOVEMBRI HORA SEXTA ET DIMIDIA
Exceptis his de cenis cetera quae infra sunt rata habeo.Hora sexta habebitur Circuli Latini Matritensis coetus in Deversorio Studentium (Residencia de Estudiantes), quod in via "del Pinar" XXI-XXIII situm est, quae non longe a traminis suburbanis statione "Gregorio Marañon" abest. Situs assignatus illic appellatur oecus tudicularis "sala de billares". Advenite, sodales, quamquam adhuc non optime Latine loqui valeatis, aut tantum sit vobis in animo praebere aures ad alios dicentes. Ceterum habito conventu aliquot nostrum manebimus et una cenam sumemus in popina italica propinqua, si libet. In Alterutraque aut utrique parte adesse licet, videlicet in cena vel in coetu ipso. Si quis forte me compellare telephonice velit, ut amplius illum certiorem faciam horum, ecce numerus telephonicus 91 6444170 (domesticus) 605378226 (gestabilis). Noli cunctari, amici, adestote
No hay comentarios:
Publicar un comentario