ALIQUID NOVUM
Superiore sessione lectione nostra locos Sallustianos de coniuratione Catilinae aggressi sumus . Porro una cum Eduardo nostro sessioni adfuerunt philologiae classicae studiosi ex Academia Autonoma quidam qui volebant de Circulo nostro scire ut aliquid de nobis in actis diurnis eorum universitatis divulgarent. Quandoquidem Latine scirent hi diurnarii, nihil obfuit ut observatis regulis nostris Latine, quem ad modum moris est nobis, verba coram eis fecerimus. Utinam ad nos iterum se conferant alias hi humanissimi adulescentes.
Ceterum quaesitum est, cur in verbis deponentibus nonnumquam accidat, quod participia praeterita in participia praesentia vertantur. Quod usu venit exempli gratia persaepe in his verbis "fretus", "emensus" "fidus", et aliis. De his amicum Teodiscum doctissimus atque in grammatica versatum adhibui in consilium, qui ad me Latine haec rescripsit. Ei gratiae sunt agendae quam plurimae.
"Salve Paule,
haec sunt quae dicunt sapientissimi grammaticorum Gildersleeve et Lodge de
participio perfecti: "Participium praesentis continuationem denotat,
participium perfecti significat aliquem aliquid adeptum esse vel confecisse.
Latini diligentius temporibus utuntur quam nos Britanni. Ita participio
perfecti saepenumero utuntur, ubi nobis illo praesentis opus esse videtur.
Apud auctores classicos hoc saepissime accidit in verbis, quae condicionem vel
corporis vel animi indicant, si participii actio USQUE AD vel IN actionem
praedicati continuari sentitur, ut v. g. ratus - thinking, gavisus - rejoicing
etc. Qui usus apud posteriores latius extenditur: complexus - embracing,
hortatus - exhorting"
RES SOLITAE DE NOVO COETU
Die XVI mense Septembri nonnulli sodales proposuerunt ut SINGULIS SEPTIMANIS diebus Saturni coetus nostri fiant. (Diebus Veneris autem sessiones hora sexta et dimidia incipient)Quandoquidem conventus nostri saepissime fiant, fortassis non singulis sessionibus una in cena manebimus, quod autem raptim et ex tempore statuemus sodales praesentes. Attamen, si homines e longinquiis oris Matritum venturos esse scimus (sicut Rodericus, Xaverius, Sandra, Salvator, Maria Angelorum- optimi et amici ac Latinitatis cultores - aut alii) tum beneficium in hos amicos externos facere decere puto, scilicet colloquia latina in cenam producendo, ne tantum itineris pro exigua mercede susciperent. Itaque Latinistas externos esse adventuros , si certior de his factus essem, nuntiabo. Proximus autem coetus fiet
DIE VIII MENSE APRILI ( die Veneris hora SEXTA et DIMIDIA )
Exceptis his de cenis cetera quae infra sunt rata habeo.Hora sexta habebitur Circuli Latini Matritensis coetus in Deversorio Studentium (Residencia de Estudiantes), quod in via "del Pinar" XXI-XXIII situm est, quae non longe a traminis suburbanis statione "Gregorio Marañon" abest. Situs assignatus illic appellatur oecus tudicularis "sala de billares". Advenite, sodales, quamquam adhuc non optime Latine loqui valeatis, aut tantum sit vobis in animo praebere aures ad alios dicentes. Ceterum habito conventu aliquot nostrum manebimus et una cenam sumemus in popina italica propinqua, si libet. In Alterutraque aut utrique parte adesse licet, videlicet in cena vel in coetu ipso. Si quis forte me compellare telephonice velit, ut amplius illum certiorem faciam horum, ecce numerus telephonicus 91 6444170 (domesticus) 605378226 (gestabilis). Noli cunctari, amici, adestote
No hay comentarios:
Publicar un comentario