ALIQUID NOVUM
Ultima sessione habita noster Michael non tantum nobis carmina Catuliana multiplicavit atque commodavit, sed etiam machinulam adtulit, cuius ope auscultare locos Catulianos ad musicam a Carolo Orff opifice aptatos licuit. Quorum modos, etsi ii satis placuerunt nobis, non conferendos putavimus operi Carmininibus Buranis, ubi Orff illis cantilenis a vatibus Goliardis compositis suam musicam luculentius adiunxit. Attamen gratiae sunt agendae, ut decet, erga nostrum Michaelem. Certe sua causa ex Catuliana procacitate interdum in cachinos effusi sumus ita, ut paene ilia nostra risu disoluta essent.
Primum etiam accidit ut instante tempore cenaremus in hac popina quae in ipso Deversorio Studentium inest, et non in ea Italica quo coetibus finitis iam pridem nos conferre solemus. Utrumque malimus in medio reliquo, nam de his, ni fallor, nihil diximus, neque quid ipse sentiam dicere velim quasi Grex una voce aestimarat.
Etiam mihi in buccam non venit in conventu ipso quomodo nuncuparentur ea carmina Latina ad nuptias composita. Serius, ut fieri solet, in Statione Principis Pii mox valedicto Alvaro mihi succurrit verbum, "hymenaeus", postea adito Lexico domi verbum "epithalamium" repperi, immo eius memoriam refricavi.
Nobis erat propositum ad proximam sessionem nostram constituendam, ut puto (sed dubito), locos "Itineris Subterranei" pergere legere et quod ad finem perveniamus. Ergo adferte, sodales exemplaria! (ipse mea quaeram. Alicubi esse debent)
Venio ad alia. Fortasse noster Astur coetui intererit proxima sessione, qui iam diu apud nos non vidimus, cum Londinii vitam agat abhinc quattor circiter annos. Pergratus nobis vere adventurus est, cuius desiderio valde tenemur, qui eum noveramus. Lepidissimus enim est ac Latinitatis cultor optimus.
Ceterum vobis optimas ferias Natalicias exopto et faustum annum ineuntem ominor. Solis calculis albis singulos novi anni dies ut numeretis exopto.
No hay comentarios:
Publicar un comentario