domingo, 31 de octubre de 2010

DE MUTANDIS ALIQUANDO COETUUM DIEBUS

ALIQUID NOVUM

Nonnulli sodales suaderunt ut etiam sessiones diebus Veneris fiant ut apud nos adesse possint ei, quibus Saturni diebus saepe coetus non quadrant. Aliis autem nos convenire pergere diebus Saturni magis expedit. Etiam rationem externorum habere oportet, qui interdum ad nos adveniunt. Omnibus his perpensis in sessione condictum est, quod sessiones et Veneris ac Saturni diebus
alternis vicibus habeantur. Si autem peregrinus (Rodericus, Salvator, Xaverius, Catulus,Maria Angelorum, Sandra, aut quivis) nobis se adventurum praenuntiaverit, oportebit ut haec sessio die Saturni constituatur, si sic ad hospitem nos accomomodaverimus.

Diebus autem Veneris fortassis melius est ut hora 6 et DIMIDIA conveniamus (diebus Saturni autem hora sexta placet), nam commodius ad vitam hodiernam officiis gravatam videtur.

Proximus coetus hora sexta et dimidia die VENERIS fiet

In ultima sessione ad nos advenerunt novae sodales, scilicet Lucia atque Resurrectio. Quod Illae ad nos se adiungant valde gaudemus. Porro in ultimo consessu hunc locum Petronianum agitabimus, ubi Petronius fabellam narrat de versipelli, videlicet de homine quodam qui in lupum factus est.

No hay comentarios: