Mox legi apud Erasmum locutionem "invenire carbones (aut carbonem) pro thesauro" quod significat reperire aliquid minimi momenti aut pretii, ubi expectabantur maxima. Nostro sermone, ni fallor, transferri potest persaepe in locutionem "mi gozo en un pozo".
Postea societatem feci cum fabulis anilibus de Regibus Magorum, qui adferre tempore natalicio carbonem his pueris qui male se gesserunt fama est. Etenim quod donaverunt Iesu infanti quasi ad temporis rationem pro thesauro existimari potest, scilicet aurum, thus et myrrha.Fortasis haec carbonis donandi consuetudo pueris improbis trahatur a proverbio Latino, nonne? Si quis certiora de his quam nos sciat , quaeso, sciscitantibus nobis occurrat.
Porro haec, ut bene scimus, fuit apud nos inanis mina in puerulos, quia demum munera maioris momenti accipiebantur etiam nequissimi et singuli nonnumquam carbones ex saccharo, quod minime displicebat, mane repperimus.
No hay comentarios:
Publicar un comentario