miércoles, 19 de marzo de 2008

DE COETU MENSIS MAII

Veneris die XXIII mense Maio hora sexta et dimidia habebitur Circuli Latini Matritensis coetus in Deversorio Studentium (Residencia de Estudiantes), quod in via "del Pinar" XXI-XXIII situm est, quae non longe a traminis suburbanis "Gregorio Maranon" abest. Situm assignatum illic appellatur oecus tudicularis "sala de billares". Advenite, sodales, quamquam adhuc non optime Latine loqui valeatis, aut tantum sit vobis in animo praebere aures ad alios dicentes. Ceterum habito conventu aliquot nostrum manebimus et una cenam sumemus in popina italica propinqua, si libet. Utramque partem aut unam adesse licet, cenam videlicet aut coetum ipsum. Si quis forte me compellare telephonice velit, ut amplius illum certiorem faciam harum, ecce numerus telephonicus 91 6444170 (domesticus) 605378226 (gestabilis). Noli cunctari, amici, adestote.

2 comentarios:

Servidores dijo...

Hello. This post is likeable, and your blog is very interesting, congratulations :-). I will add in my blogroll =). If possible gives a last there on my blog, it is about the Servidor, I hope you enjoy. The address is http://servidor-brasil.blogspot.com. A hug.

Juan Carlos Sesé dijo...

Memini tui, care Paule, cum venisti Caesaraugustam ad Colloquium Latinum Circuli Caesaraugustuni.
Spero renovandus sit coetus matritensis. In Aragonia convenimus "Ex Paschis ad Ramos"
:-)