viernes, 1 de junio de 2007

DE PEREGRINATIONE AD CAESARAUGUSTAM

Nonnullas hebdomades abhinc ad Caesaraugustam peregrinavi ut illic cum Circuli Caesaraugustani sodalibus atque amicis convenerim. Ideo tramen ferroviarium Hispaniae celeberrimum (AVE) prima luce conscendi ita, ut duabus horibus et dimidia interiectis illuc advenerim. In statione comitanter me excepit Catulus quidem, humanissimus linguae latinae magister, qui videlicet munere suo in gymnasio fungitur. Ille mystagogi vicem mihi advenae gessit et non tantum de locis excelsis loquebamur sed etiam etiam variis facetiis iocabamur. Posthac noster Xaverius Fran, homo affabilis quoque et valde doctus variis simul materiis academicis constanter deditus ex Barbastro (in Aragone) autoraeda longa advectus est. Ceterum, is a me per cursum electronicum petivit ut narratiunculam de conventu nostro conscriberem. Quae gratiae causa in amicos debita non tantum feci sed etiam ut harum memoria iterum delectemur. Tale quidem commercium inter linguae latinae cultores aliis commendare oportet, sic alius alii magister linguam et amicitiam affectibus plurifariis accensus colit. Sed redeamus ad institutum. In popina quaedam accubuimus una cum Xaverio Martinez Calvo, eadem suis sodalibus indole benigna atque expolita . Nihil refert de cibis narrare, cum prandium ansam sumptam esse existimo dummodo sermonem Latinum contulerimus. Hic dum nostrates oculos in Ferdinandum Alonsum coniecebant in totius orbis terrarum certamine maximae velocitatis in Hispania tunc acto pugnantem , nos autem eadem die, et fautores illis similes et commilitones, nos vero suis paulo nobilioribus insaniis moti, admodum gavisi fuimus.

No hay comentarios: