martes, 21 de julio de 2009
CENSUS LATINUS UNIVERSALIS
Vos annumerari positis inter eos qui Latine loquuntur. Vos adiungite, si libet, ad censum Latinum Universale, ut pervestigatores et quot homines Latine confabulemur aut legamus sciant et an numerus aliis post annis minuerit aut creverit ut videant. http://census.academialatina.org/
viernes, 17 de julio de 2009
De synonimia Latina
Sandra Ramos, notum nobis in programmate facebook fecit librum, quo muniti rectius ac exactius discernamus verborum subtilitates in verbis sensu similibus. Gratiae tibi, Sandra spectatissima, persolvendae ob munusculum hoc perutile. http://books.google.com/books?id=54wAAAAAYAAJ&printsec=frontcover&dq=Hand-book+of+Latin+Synonymes&ei=T99gSoHDHYiGygSvtfCmDQ&hl=es
domingo, 28 de junio de 2009
De nuntiis latinis videndis
Scorpio Martianus in lucem edidit nuntios latinos quibus pelliculas adiunxit ita, ut illustrentur commentarii atque non longe absit a nuntiis televisificis, quos spectare et auscultare solemus domi cotidie nostris linguis vernaculis. Nunquam quidem antea tales pelliculas Latine videramus. Ad haec accidit quod imagines a eo appositae haud spernendae sint, atque quod ille curas strenuissime ad syllabarum mensuras, quod suavissimum nobis est, impendat. http://www.scorpiomartianus.com/
domingo, 21 de junio de 2009
Grex muneris communis
Ultima occasione qua in Hispania adfui fidem datam solvi et me una cum amasia ad circulum Conchensem contuli ubi Salvator noster nos deducit et benevolentissime, ut mos est apud eum, habuit. Illic in popina amoenissima lautissime una pransimus. Refocillati deliciis Conchensibus inde ad scholam quandam tetendimus ubi sessio Circuli gratissime instituta fuit. Tunc cepi inceptum optimum a nostro Salvatore excogitatum. Ille constituit Gregem muneris communis, quod lingua vernacula nostra appellatur "grupo de trabajo". Sic noster amicus et allexit alios magistros ex gymnasiis publicis ad latinitatem vivam. Nempe munus obiendum huius gregis est Latine loqui ,et in medium prodere quod experti sit unusquisque suis scholis de lectionibus orwergianis. Porro res publica eis, qui insunt in gregibus muneris communis concedit puncta, quibus opus sunt ad certamina publica atque ut magistri salaria increscant quoque transacto sexennio. Macte virtute, Salvator. Utinam hoc tuum institutum aliis magistris sit exemplo!
sábado, 6 de junio de 2009
De coetu Matritensi
Consalvus, adulenscens adhuc qui suo Marte tempora litteris latinis tribuit, quem primum ultima sessione feliciter convenimus, in diario suo interretiali nonnulla Latine de Circuli Matritensis conventu superiori depinxit ac exaravit. Hic eius commentarium repperietis sub numero 6.04.2009. http://eudemiae.blogspot.com/
viernes, 22 de mayo de 2009
DE MENSIS MAII COETU
DE COETU MENSIS MAII
Saturni die XXX mense Maio hora sexta habebitur Circuli Latini Matritensis coetus in Deversorio Studentium (Residencia de Estudiantes), quod in via "del Pinar" XXI-XXIII situm est, quae non longe a traminis suburbanis "Gregorio Maranon" abest. Situm assignatum illic appellatur oecus tudicularis "sala de billares". Advenite, sodales, quamquam adhuc non optime Latine loqui valeatis, aut tantum sit vobis in animo praebere aures ad alios dicentes. Ceterum habito conventu aliquot nostrum manebimus et una cenam sumemus in popina italica propinqua, si libet. Alterutramque partem aut unam adesse licet, cenam videlicet aut coetum ipsum. Si quis forte me compellare telephonice velit, ut amplius illum certiorem faciam harum, ecce numerus telephonicus 91 6444170 (domesticus) 605378226 (gestabilis). Noli cunctari, amici, adestote. Ceterum Matriti adfuturus sum a die XXII currentis mensis usque ad diem VI mense Iunio, si forte quis vestrum me adire velit ut sermonem Latinum seramus.
Paulus Villaoslada
domingo, 8 de marzo de 2009
LIBRI CUIUSDEM RECENSIO
Nuperrime familiaris quidam mihi donavit librum optimum, quod vobis amicis magnopere commendo. Liber intitulatur "Latin Phrasebook" (C. Meissner ISBN 0-7818-0666-6). Versio Anglica in meas manus venit , verum comparari potest etiam versio Teodisca (Lateinische Phraseologie). In libro locutiones Latinae discriptae apparent in XVII capita iuxta rem agitatam, sicut motus animi ("emotions"), religionem, institutionem-consilium-deliberationem ("plan-advice-deliberation") et alia. Scriptor autem sententias ex purissimae Latinitatis auctoribus deprompsit et duplicem operi indicem, Latinum videlicet et Anglicum, in fine adiunxit ut sentententiae exoptatae facile reperiantur a legentibus. (non a lectoribus, nam, teste scriptore, lectores sunt "qui ista profitentur" -"Men of that profession"-) Denique, ut planius dicam quod de his sentiam, non tantum librum perlegere, sed etiam identidem retractare et sententias collectas adhibere nostrisin litteris oportuerit.
Suscribirse a:
Entradas (Atom)