sábado, 6 de junio de 2009

De coetu Matritensi

Consalvus, adulenscens adhuc qui suo Marte tempora litteris latinis tribuit, quem primum ultima sessione feliciter convenimus, in diario suo interretiali nonnulla Latine de Circuli Matritensis conventu superiori depinxit ac exaravit. Hic eius commentarium repperietis sub numero 6.04.2009. http://eudemiae.blogspot.com/

viernes, 22 de mayo de 2009

DE MENSIS MAII COETU


DE COETU MENSIS MAII
Saturni die XXX mense Maio hora sexta habebitur Circuli Latini Matritensis coetus in Deversorio Studentium (Residencia de Estudiantes), quod in via "del Pinar" XXI-XXIII situm est, quae non longe a traminis suburbanis "Gregorio Maranon" abest. Situm assignatum illic appellatur oecus tudicularis "sala de billares". Advenite, sodales, quamquam adhuc non optime Latine loqui valeatis, aut tantum sit vobis in animo praebere aures ad alios dicentes. Ceterum habito conventu aliquot nostrum manebimus et una cenam sumemus in popina italica propinqua, si libet. Alterutramque partem aut unam adesse licet, cenam videlicet aut coetum ipsum. Si quis forte me compellare telephonice velit, ut amplius illum certiorem faciam harum, ecce numerus telephonicus 91 6444170 (domesticus) 605378226 (gestabilis). Noli cunctari, amici, adestote. Ceterum Matriti adfuturus sum a die XXII currentis mensis usque ad diem VI mense Iunio, si forte quis vestrum me adire velit ut sermonem Latinum seramus.

Paulus Villaoslada

domingo, 8 de marzo de 2009

LIBRI CUIUSDEM RECENSIO

Nuperrime familiaris quidam mihi donavit librum optimum, quod vobis amicis magnopere commendo. Liber intitulatur "Latin Phrasebook" (C. Meissner ISBN 0-7818-0666-6). Versio Anglica in meas manus venit , verum comparari potest etiam versio Teodisca (Lateinische Phraseologie). In libro locutiones Latinae discriptae apparent in XVII capita iuxta rem agitatam, sicut motus animi ("emotions"), religionem, institutionem-consilium-deliberationem ("plan-advice-deliberation") et alia. Scriptor autem sententias ex purissimae Latinitatis auctoribus deprompsit et duplicem operi indicem, Latinum videlicet et Anglicum, in fine adiunxit ut sentententiae exoptatae facile reperiantur a legentibus. (non a lectoribus, nam, teste scriptore, lectores sunt "qui ista profitentur" -"Men of that profession"-) Denique, ut planius dicam quod de his sentiam, non tantum librum perlegere, sed etiam identidem retractare et sententias collectas adhibere nostrisin litteris oportuerit.

sábado, 21 de febrero de 2009

COETUS EXEUNTE MENSE FEBRUARIO

COETUS MATRITENSIS EXEUNTE MENSE FEBRUARIO

Die XXVIII mense februario hora sexta et ipsissima Circuli Latini Matritensis coetus habebitur in Studentum Deversorium, quod in via Pinar XXI-XXIII situm est. Equidem longe a traminis suburbani statione Gregorio Marañón non abest. Locus illic assignatum vocatur "oecus tudicularis" (sala de billares). Colloquio habito aliquot nostrum diutius manebimus ita ut cena italica ac loquellis latinis nos delectemos. Adesse vel alterutri vel utrique parte licet. Ceterum si nunquam nostras sessiones frequentavisti, cum tibi desit linguae Latinae usus et consuetudo aut doctrina, noli te macerare in his, noli cunctari,adesto. optimo quidem animo singulos homines ex omnifaria Latinitate suscipimus. Me compellare telephonice licet, si opus esset ( 91 6444170 domesticus- 605378226)

domingo, 1 de febrero de 2009

DE CERTAMINE TENILUDII AUSTRALIANO

Interdum spectandis ludis athlecis indulgeo sic ut asseclam huius tenilusoris Raphael Nadal me habeo, qui hodie in certamine Australiano victoriam reportaverit adversus illum nobilissimum Rutgarium Federer. Iste Rutgarius Federer verissimiliter est optimus tenilusor in historia. Attamen anno praeterito Federer ex maximorum certaminum (Grand Slam) meritis cessit Raphaeli Nadali, qui primas tenuit in ordine tenilusorum. Quater expugnavit hac tempestate Raphael Nadal lusorem Helveticum in sphaeristerio. Hac ex parte fuit annus horribilis athletae Helvetico, qui volebat hodie assequi quattuordecimum triumphum in maximis certaminibus et sic aequari Petro Sampras pro victoriarum numero in talibus certaminibus. Raphael Nadal videbatur non tantum viribus validum fore ex extremo certamine quinque horas contra alterum Hispanum nomine Verdasco habito. Nadal vero impetravit suum propositum. Uterque athletae exemplo sunt omnibus ex urbanitate et reverentia. Semper alius alium laudibus in caelum extulit. Hodie accepta clade in lacrimas effuditur Rutgarius ille spectatissimus ita commotus fuit, ut nullum verbum valuerit facere coram et Raphael Nadal affectus est comiseratione et tristitia quadam et sine nimia effusione videtur meo sensu ovare in re maxima. Etsi scio me tractare res minores, videte hac in pellicula quanta sit commotio et quam magno animo sint praediti hi excelsissimi nobilissimique athletae. Etiam nos Hispanos tetigit ille Rutgarius laboribus fractus, quem etiam suspicimus. Hic affero scapum cum pellicula adiuncta, ne putetis me tollere rem in maius. http://video.google.es/videosearch?q=final+open+de+Australia&hl=es&emb=0&aq=f#q=final%20open%20de%20Australia%20entrega%20de%20trofeos&hl=es&emb=0

Pellicula quam significo nuncupata est "entrega de trofeos Australian Open" et non alia quae intitulata "Nadal ganador..."

domingo, 16 de noviembre de 2008

DE COPIA VERBORUM (NOVATUM)

Forte fortuna mihi venit usu ut optimum librum reperirem latinitati vivae exornandae causa. Liber est nuncupatus "de duplici copia verborum ac rerum" a Erasmo Roterodamo composito atque discipulis destinatus ut ditent et dilatent latinitatem ac varientur dicendi formulas diversis figuris, ne quicumque illos legat audiatve parca latinitate instructos afficiatur taedio. Quae cum ita sint, lustrat Erasmus locos et argumenta et praebet eloquia et dictiones ad ea aptas.

Exempla afferam ex eo libro recepta:

FRUCTUS. CAP CXXXIII

"Magnum ex ea re fructum retulit". "Cepit emolumentum". "Lucrum reportavit". "Sensit commodum". "Commoditatem demessuit". "Collegit utilitatem" "Frugem accepit" "Lucrum fecit" "compendium paravit" "ea res illi frugifera fuit","fuit emolumento", "fuit commodo", "fuit usui". "Ex ea legatione messem opimam messuit".

IMPUDENTIAE CAP. CXXXXIII

"Nihil pudet". "Depuduit", "depuditum est". "Dedicit pudorem". "Oblitus est pudoris". "Dedicit pudescere". "Nescit pudescere" "Exuit pudorem". "Perfricuit faciem". "Nihil habet oris","nihil frontis". "Quo ore?" "Qua fronte?"

Non me latet nonnullos vestrum hoc libro gavisuros atque obiter ampliore latinitate munituros esse. Xaverius noster, struenissimus Latinitatis vivae cultor catalaunicus, nobis misit inscriptionem situs, quo commodius legamus litteras erasmianas. Gratias tibi pro benevolentia agimus quam plurimas.

http://books.google.es/books?id=ANAIAAAAQAAJ&pg=PA133&dq=de+copia+verborum&as_brr=1#PPA1,M1

sábado, 8 de noviembre de 2008

DE LEXICO FORCELLINI

Hac pagina interretiali depromi possunt dui tomi ex optimo lexico "Forcellini" gratuito.
Hic reperies tomum secundum
http://books.google.com/books?id=ZRlXAAAAMAAJ&printsec=frontcover&source=gbs_book_other_versions_r&cad=1_0#PPA1,M1

Hic tomum tertium

http://books.google.com/books?id=6BhXAAAAMAAJ&printsec=frontcover&source=gbs_book_other_versions_r&cad=1_0


Tantum reliquum est ut inveniamus tomum primum. Nescio an hic potest deonerari. Pro dolor, hic solvendum est pro unoquoque scapo. Attamen ipse nondum neque hanc viam exploravi, neque, utrum tutum sit, liquet. Attamen, quod numeremus pecuniam pro optimo lexico Latino, forte operae pretium sit.

http://rapidshare.com/users/X6FCU7in

Si quid novi de primo tomo inveniendo scitis, facite me certiorem, quaeso, ut haec palam faciam in diario interretiali.