viernes, 9 de febrero de 2024


 DE SEDE NOSTRA  AD CONVENIENDUM

Salvete omnes, sodales, amici atque fautores Latinitatis vivae. Iam aliquot anni sunt quod non scribimus in his commentariis. Attamen Circulus manet, immo floret. Nunc solemus convenire diebus Veneris hora VII in bibliotheca Iván de Vargas  , quae prope stationem traminis subterranei (metro) Ópera sita est. Ministri bibliothecae vobis indicare poterunt locum ad sessionem destinatum, nam non semper in eodem loco sedere solemus. In sessionibus nostris Latine colloquimur et interdum locos Latinos legimus et eos Latine explanamus. Praeterea si Latine scis, sed nondum apud te satis firmus est usus sermonis Latini ratione viva, poteris a nobis multa discere et facere progressus loquendo. Veniatis, amici, sine ulla verecundia. 

sábado, 21 de abril de 2018

DE SCHOLIS LATINIS QUAE  AESTATE IN BRITANNIA FIENT


Universitatis Collegî Londiniensis (UCL) Schola Æstiva 2018 duos cursús intensivos ab A. Gratio Avito Latiné prorsus impertitos omnibus totius orbis terrarum linguæ Latinæ studiosis proponit.

Nomen dandum est ante exeunte Majo 2018

Universitatis Collegî Londiniensis (UCL) Schola Æstiva 2018, approbante et Universitatis Oxoniensis Regio Professore Linguæ Græcæ Gregory Hutchinson, duos cursús universitarios hóc anno offert qui Latiné integri impertientur ab A. Gratio Avito, Hispano philologo classico qui ab anno 1992 in UCL docet.

Primus modulus (Lun 2 Jul - Ven 20 Jul 2018), cui titulus est «Sermonis Latini Peritia atque Doctrina», classici sermonis Latini scrutabitur rationes quantum ad ejus elocutionem stilum variaque genera. Quod fiet et classicorum operum studio quæ ad exemplum sunt delecta (Terentî, Ciceronis, Vergilî) juxta eorundem varios Latinos commentatores (Donatum, Macrobium, Servium) et  allato novissimæ in hanc materiam eruditionis lumine (Dickey & Chahoud). Suppeditabit porro facultates atque instrumenta ad sermonem Latinum docendum directá methodo (Ørberg) ac viá communicativá (Harmer).

Secundus modulus (Lun 23 Jul - Ven 10 Aug 2018), cui titulus est «De Europææ Britanniæ Litteris Latinis», academicam comprehendet inductionem in patrimonium Britannicum linguá Latiná procreatum atque in perpetuam ingenî cultúsque necessitudinem quæ Britanniam cum reliquá conjungit Europá. Quod fiet ætatum generumque conspectu (Ijsewijn, Lapidge, Rigg) et accurato commentario disceptationeque singularium operum (Galfridi Monemutensis, Thomæ Mori, Francisci Baconi), quo subtiliore familiaritate versentur studiosi et in verbis (qualitate, singularitatibus, stilo) et in rebus (fabulis, historá, rebus publicis, philosophiá, scientiá), explorando porro feracia commercia quæ usus linguæ Latinæ permissit inter Britannos eruditos, monarchas, philosophos, scientificos, et continentales eorum pares (e.g. Mori cum Erasmo).

Moduli dant credita academica gradús universitarî (7.5 ECTS europeos) sed patent omnibus, inclusis linguæ Latinæ magistris qui institutionem in usum activum linguæ Latinæ ideo quærant ut efficacius doceant linguam, necnon academics atque eruditis qui facultatem adipisci cupiant in scriptores incumbendi genuiná eorum linguá. Non sunt in orbe terrarum multi hujus amplitudinis cursús, et urbs Londinium ejusque clara universitas studiorum occasionem præbent unicam!

Sæpius demonstratum est scientiam passivam linguæ Latinæ studiosis dare occasionem hujus generis cursús persequendi plená ab initio fiduciá, atque niuscujusque moduli 45 immersionis horæ diligentibus participibus occasionem dabunt omnia cursús opera agendi Latiné Latinamque subeundi probationem, si quidem volunt.

UCL Schola Æstiva congregabit hóc anno multos linguæ Latinæ studiosos omnium ætatum nationumque plurimarum. Ut nomen des, visita: http://www.ucl.ac.uk/prospective-students/study-abroad-ucl/summer-school/your-application

domingo, 22 de enero de 2017

SALVETE AMICI

Quamquam iam pridem quidquid novi scribere in hoc nostro commentario electronico neglexi, de quo mihi ignoscatis a vobis vehementer peto,  attamen sessiones nostrae in Deversorio Studentium -Residencia de Estudiantes- haberi pergunt diebus Saturni paucissimis diebus festis exceptis. Immo anno praeterito commemoravimus diem natalem, ex eo quod convenire coepimus his in sedibus, quae  rerum gestae refertae sunt, dumtaxat e capite  rerum litterarum et pulchrarum artium in Hispania.

Si etiam vobis cordi est lingua Latina et eam exercere cupitis more vivo, facite ut ad me scribatis.  Unusquisque asciscetur in sodalium numerum vel peritissimus Latine dicendi sive tiro et rudis huius rei. Ecce inscriptio mea electronica pablovillaoslada#yahoo.es (scilicet scripsi # pro signo @, ne computatra hominum nefariorum sponte exscribant meam inscriptionem ad mala proposita).

Etiam nobis est sectio in pagina prosopobiblio vulgo Facebook quam saepius inspicere soleo quam hanc. Illic sectio nostra vocatur, scilicet Circulus Latinus Matritensis. 


   

martes, 1 de septiembre de 2015

CLASES DE GRIEGO CLÁSICO EN MADRID: ENFOQUE COMUNICATIVO

En la Academia Torvall de Madrid ( Calle San Mateo 15, metro Alonso Martínez) vamos a impartir clases de griego clásico siguiendo un enfoque comunicativo. Así pues, vamos a potenciar el desarrollo en el alumno de las competencias activas del idioma (hablar, escribir en griego clásico), ya que sabemos que contribuyen a afianzar la comprensión lectora de los textos clásicos, y ayudan especialmente a retener el vocabulario. Aunque el curso está pensado para nivel inicial, es también muy adecuado para personas con una formación más tradicional, profesores o alumnos de filología clásica, decepcionados por unos resultados de aprendizaje mediocres, o que, simplemente, quieran renovarse a nivel pedagógico o de conocimientos activos de dicho idioma.

 Interesados diríjanse a info@torvall.es

 Asimismo se ofrecen, en dicha academia, clases de latín vivo.
clases-griego-clasico-madrid

domingo, 28 de septiembre de 2014

DE FOEDERE INITO CUM ACADEMIA LATINITATI FOVENDAE

Acceptis litteris a consociatione nuncupata Academia Latinitati Fovendae quibus nobis coniungere Circulorum vires cum eorum proponebatur, bene accepimus consilium in Circulo nostro eo proposito ut melius Latinitati vivae una serviamus quam plurimae institutiones quae huic scopo curam impendunt. Qua de causa adiunximus formulam "Auspiciis Academiae Latinitatis Fovendae" nomini nostro.

lunes, 14 de octubre de 2013

ΜΕΡΟΣ ΕΛΛΗΝΙΚΟΝ ΕΤΕΘΗ

 Ἡμεῖν δὴ τὴν ὠφέλειαν διὰ τὸ εἰς λόγουςωμαϊστὶ ἰέναι πεπονθόσιν -  πολλὰ γὰρ μεμαθήκαμεν διαλεγόμενοὶ τε καὶ ταύτην τὴν φωνήν συχνῶς ἀσκοῦντες-  ἔδοξεν οὖν  τὸ αὐτὸν  ποιητέον εἶναι  Ἑλληνιστὶ ἡμῶν οὐδένος μὲν διδασκάλου ὄντος, πάντων δὲ συμμαθητῶν.  Διότι μέρος Ἑλληνικόν ἐν τοῖς τοῦ κύκλου  συλλόγοις ἔθεμεν ἵνα χρόνον τινὰ διατρίβοιμεν ἐλπίζοντες οὕτως εἴτε ποτὲ σοφώτεροι ἔσεσθαι  εἴτε συλλήψεσθαι κοινωνίαν τινὰ ἄνθρώπων Ἑλληνιζόντων , -ἧς εἴθε αὐτοὶ  μετέχοιμεν · - δὴ ἀεὶ  Ῥωμαϊστὶ γέγονεν   

sábado, 12 de octubre de 2013

DE LIBRO NUNCUPATO " LA EXTRAÑA ODISEA DE UN FILÓLOGO CLÁSICO"

 Descriptio vitae propriae quam scripsit Carolus Martínez Aguirre  in hoc libro lectu amoenissimo est quasi rediviva imago de ratione docendarum linguarum classicarum quae nunc apud nos vigent. Per multos annos  incubuit scriptor sedulo huic studio neque perfecto quidem currículo ita profecit in eo  ut liceret ei legere auctores classicos sine versionibus, quem ad modum fieri solet in linguis hodiernis nostrae aetatis, quod discipuli quidem sermonis Anglici post aliquot annos facilitate quadam legunt -non dico vertunt, quod non fit in Latina et Graeca (sine ratione viva). Multos magistros quasi obsortitus est qui docebant modo solito, nempe per grammaticam, priusquam sermo in universitatibus aut apud magistros agitaretur, ut hodie, de ratione communicativa adhibenda etiam in sermonibus antiquis. Eorum nonnulli tamen effecerunt ut linguas nostras Carolus in perpetuum amaret. Sed amor erat sine frugibus, nam  spe tanta deiectus iam philologus classicus creatus aegre tolerabat inscitiam suam, utriusque linguae. Haud immerito loquitur de Odyssea noster Carolus. Certe ut ille Ulysses qui per decennium erravit haud aliter frustra multos annos consumunt magistri nostri qui imperviis methodis utuntur. Multi nisi mutaverint rationem linguae discendae numquam advenient ad metam expetitam, scilicet callere linguam Latinam Graecamque. Carolus repperit bonam viam  qua perrexit iter suum ex libris Orbergianis, ex Vivario novo, breviter ex ratione communicativa. Ceterum etiam fuit ei Circulus noster exemplo vel modesto. Quod spectat ad sermonis paleograeci discendi via a Carolo propositam non mihi videtur adeo recta, sed obliqua  conari hanc discere per Graecum hodiernum. Forte via est apta eis qui sunt Graeci aut iam callent sermonem hodiernum. Sed peregrinis est hoc duplex labor. Mea quídam sententia oportet etiam hic sequi rationem communicativam per ipsam linguam quam discimus, non per linguam quam affiniissimam. Sed amotis his dissensiunculis de lingua Graeca inter multos grammaticos qui hunc librum legerunt constat se ipsos multa expertos esse similia quae Carolus narrat. Ideo valde placet hic liber praesertim magistris Latinis ac Graecis atque studiosis. Est operae pretium legere librum!


Liber est venalis in taberna libraría aurea, vulgo "librería aurea"
 http://www.libreriaaurea.com/La-extrana-Odisea-Confesiones-un-filologo-clasico-Martinez-Aguirre-Carlos-sc8122.html

jueves, 26 de septiembre de 2013

CIRCULUS LATINUS MATRITENSIS EST REDIVIVUS!

circulus-latinus-matritensis


Ecce nostri Circuli sessio quaedam optima. Singulis septimanis convenimus. Quamquam raro scribo in nostro chartaceo electronico  (Anglice blog), Circulus noster est redivivus! Quin etiam paucis in Circulis tam saepe conveniunt sodales. ego soleo vocare sodales ad sessionem ex elencho meo inscriptionum electronicarum, sed non nuntio sessiones nostras hic. Si vis accipere privatim litteras de sessionibus nostris, fac ut scribas commentarium ad nos ac dicas inscriptionem electronicam tuam (dirección de correo electrónico).


Delectat ac prodest exercere nostram linguam loquendo!

jueves, 12 de septiembre de 2013

APRENDER LATÍN EN LATÍN EN MADRID


 ¿Quieres aprender latín como si fuera una lengua viva con el fin de entender los clásicos en su versión original?
Esto es posible en una academia de Madrid: Latín vivo en Madrid
José María Sánchez, fundador del Circulus Latinus Matritensis, que, a decir de quienes lo conocemos, es uno de las personas que mejor habla latín en el mundo y que además es un magnífico pedagogo, se encargará de impartir las clases. Para mí, que soy el coordinador del Circulus, es un honor estar con él, como colaborador, en este proyecto.


Visne linguam Latinam discere tamquam vivam sic, ut locos classicos sine interpretationibus intellegere liceat? Hoc in ludo, sive academia privata Matritensi licet.
Iosephus Maria Sanctius, Circuli Latini Matritensis conditor, qui,  inter optimos Latinitatis cultores in toto terrarum orbe aestimatus, ab quibuslibet nostrum qui eum novimus, qui etiam optimus magister ex parte didascalica est, scholis praeerit. Quod ad me attinet, una cum eo partem in hoc instituto capere decori duco.   

domingo, 23 de diciembre de 2012

HISTORIA LITTERARUM LATINARUM

Sicut nostri  Antonius García Amador necnon Carolus Cabanillas iam dudum fecerunt, magno usui putavi collocare plicas sonigeras lectionum  de historia litterarum latinarum, quae  a professore Valafrido Stroh Monaci habitae sunt . 
Duplicem quidem fructum ex his capiemus, videlicet audire optimam Latinam linguam audire ac de litteris nostris a homine doctissimo erudiri. (oportet premere imaginem Ciceronis ut accedatis ad ligamina)
   

 Como hicieron ya hace tiempo nuestros amigos Antonio González Amador y también Carlos Cabanillas pensé que sería de gran utilidad publicar los archivos sonoros de las clases magistrales historia litterarum latinarum que diera el profesor Wilfred Stroh en Munich . 
Ciertamente de ellas obtendremos un doble fruto, a saber, escuchar una lengua latina excelente y ser instruidos  en cuanto a la literatura latina por un hombre doctísimo. (es preciso pinchar en la imagen de Cicerón para acceder a los enlaces)






jueves, 8 de noviembre de 2012

COETUS IN DIEM X MENSIS NOVEMBRIS

ALIQUID NOVI

Puto oportere cum tot septimanas die Veneris continuas convenissemus quod etiam hac septimana die Saturni conveniamus. Septimana autem proxima alterum diem constituemus. Porro superiore sessione tandem operam dedimus sermoni Graeco, quem neglexeramus iam duas sessiones. Ad hoc propositum auxilio fuit nobis noster Rodericus, qui adivit Circulum. Noster Consalvus etiam adfuit sed non licuit ei manere in parte Graeca.

RES SOLITAE DE NOVO COETU

Apud nos est moris ut SINGULIS SEPTIMANIS diebus Saturni vel Veneris conveniamus.Quandoquidem conventus nostri saepissime fiant, fortassis non singulis sessionibus una in cena manebimus, quod autem raptim et ex tempore . Attamen, si homines e longinquiis oris Matritum venturos esse scimus (sicut Rodericus, Xaverius, Sandra, Salvator, Maria Angelorum- optimi et amici ac Latinitatis cultores - aut alii) tum beneficium in hos amicos externos facere decere puto, scilicet colloquia latina in cenam producendo, ne tantum itineris pro exigua mercede susciperent. Itaque Latinistas externos esse adventuros , si certior de his factus essem, nuntiabo. Ceterum si non adfuerimus in oeco tudiculari (sala de billares) verisimiliter in thermopolio (cafetería) iuxta eum aderimus. Proximus autem coetus fiet

SATURNI DIE X MENSE NOVEMBRI HORA SEXTA

 (non singulis septimanis soleo nuntiare coetus, quia malo singulis septimanis mittere nuntium electronicum eis qui volunt adesse. Si vis accipere nuntios meos electronicos de singulis coetibus, ad me scribas pablovillaoslada@@yahoo.es. Scripsi duplicem @ ne accipiam nuntios molestos) Exceptis his de cenis cetera quae infra sunt rata habeo.Hora sexta (aut sexta et dimidia) habebitur Circuli Latini Matritensis coetus in Deversorio Studentium (Residencia de Estudiantes), quod in via "del Pinar" XXI-XXIII situm est, quae non longe a traminis suburbanis statione "Gregorio Marañon" abest. Situs assignatus illic appellatur oecus tudicularis "sala de billares". Advenite, sodales, quamquam adhuc non optime Latine loqui valeatis, aut tantum sit vobis in animo praebere aures ad alios dicentes. Ceterum habito conventu aliquot nostrum manebimus et una cenam sumemus in popina italica propinqua, si libet. In Alterutraque aut utrique parte adesse licet, videlicet in cena vel in coetu ipso. Si quis forte me compellare telephonice velit, ut amplius illum certiorem faciam horum, ecce numerus telephonicus 91 6444170 (domesticus) 605378226 (gestabilis). Nolite cunctari, amici, adestote

jueves, 20 de septiembre de 2012

De sessione in diem Saturni XXII HORA SEXTA mense Septembri 2012

Fuente. CLM
Hac septimana, ut diximus, ad nos tendet noster Michael Zeitler, quem iam valde desideramus. 


Ceterum mentionem facere oportet de optimis novis sodalibus qui primum nostris sessiones interfuerunt, scilicet Emilianus, linguae Latinae magister, atque Marcus, universitatis  studiosus. Pergrati ad nos venerunt tam docti necnon humanissimi sodales.


Praeterea forte mutandus est ordo rerum agendarum in Circulo, quia sunt apud nos qui nesciunt Graece. Melius consilium erga eos et fere beneficium est, ut credo, nos usque ad horam VIII et quadrantem partem Latinam agitare ac deinde Graecam ita ut  si quis voluerit possit discedere post partem Latinam. Periculum quidem est  eos qui curant tantum Latinitatem vix sustinentes partem Graecam Circulum ac sessiones derelinquere partis Graecae  taedio affectos. 


Quod pertinent  ad partem Latinam, ni fallor, Consalvus noster ad me locos legendos mittet, ut eos multiplicandos curem. Si minus aliquid ipse parabo. In parte Graeca praeter lectionem solitam propono pensum minimum faciendum ad loquellas nostras provehendas. Propono ut unusquisque, si libet, narret quam brevissime Graece quod facere soleat die profesto quolibet.  Exercitiis talibus verba cottidiana colemus una. Insuper hoc parum temporis eripiet lectioni ac plurimum prodest. Alioquin non satis Graece ad res cottidianas descendemus in Circulo.   


Bene vertat Alvaro commoratio in Germania! Porro  plurimum venit nobis in mente noster Iosephus Maria Sanctius cum litteras ab illo Sancto Isidoro exaratas perstrigeremus ulteriore sessione , in quem tantopere animum applicavit noster Iosephus. 
I

RES SOLITAE DE NOVO COETU

Apud nos est moris ut SINGULIS SEPTIMANIS diebus Saturni vel Veneris conveniamus.Quandoquidem conventus nostri saepissime fiant, fortassis non singulis sessionibus una in cena manebimus, quod autem raptim et ex tempore. Attamen, si homines e longinquiis oris Matritum venturos esse scimus (sicut Rodericus, Xaverius, Sandra, Salvator, Maria Angelorum- optimi et amici ac Latinitatis cultores - aut alii) tum beneficium in hos amicos externos facere decere puto, scilicet colloquia latina in cenam producendo, ne tantum itineris pro exigua mercede susciperent. Itaque Latinistas externos esse adventuros , si certior de his factus essem, nuntiabo. Ceterum si non adfuerimus in oeco tudiculari (sala de billares) verisimiliter in thermopolio (cafetería) iuxta eum aderimus. Proximus autem coetus fiet.

    SATURNI  DIE XXII  MENSE SEMTEMBRI HORA SEXTA 

Exceptis his de cenis cetera quae infra sunt rata habeo.Hora sexta (aut sexta et dimidia) habebitur Circuli Latini Matritensis coetus in Deversorio Studentium (Residencia de Estudiantes), quod in via "del Pinar" XXI-XXIII situm est, quae non longe a traminis suburbanis statione "Gregorio Marañon" abest. Situs assignatus illic appellatur oecus tudicularis "sala de billares". Advenite, sodales, quamquam adhuc non optime Latine loqui valeatis, aut tantum sit vobis in animo praebere aures ad alios dicentes. Ceterum habito conventu aliquot nostrum manebimus et una cenam sumemus in popina italica propinqua, si libet. In Alterutraque aut utrique parte adesse licet, videlicet in cena vel in coetu ipso. Si quis forte me compellare telephonice velit, ut amplius illum certiorem faciam horum, ecce numerus telephonicus 91 6444170 (domesticus) 605378226 (gestabilis). Nolite cunctari, amici, adestote.

lunes, 25 de junio de 2012

DE VALEDICTIONE MICHAELIS ET ALVARI (DIE IOVIS)

ALIQUID NOVI
Die Iovis valedicemus nostris amicis ac optimis sodalibus Alvaro et Michaeli. Alvarum interdum anno proximo convenire spectamus, nam in Germanian profecturum stipendio Erasmiano instructum  Matritum venturum feriarum causa nobis persuasum est. Quando autem noster Michael ad nos redeat omnino ignoramus. Utinam sane aliquando nos visitet!
 Quare speramus fore ut quam plurimi homines sessionibus intersint  valedicendi gratia eis,quorum officia ac praesentia  apud nos assidua iuvarunt atque efficerunt ut Circulus maxime biennio ultimo  floreret quo vere sua amicitia ac familiaritate usi sumus. Nostris doctissimis necnon humanissimis congerrionibus precamur ut omnia ex animi sententia utrique cedant.       .     
RES SOLITAE DE NOVO COETU

Apud nos est moris ut SINGULIS SEPTIMANIS diebus
 Saturni vel Veneris conveniamus.Quandoquidem conventus
 nostri saepissime fiant, fortassis non singulis sessionibus
 una in cena manebimus, quod autem raptim et ex tempore .
 Attamen, si homines e longinquiis oris Matritum venturos
 esse scimus (sicut Rodericus, Xaverius, Sandra, Salvator,
 Maria Angelorum- optimi et amici ac Latinitatis cultores -
 aut alii) tum beneficium in hos amicos externos facere
 decere puto, scilicet colloquia latina in cenam producendo,
 ne tantum itineris pro exigua mercede susciperent. Itaque
 Latinistas externos esse adventuros , si certior de his
 factus essem, nuntiabo.
 Ceterum si non adfuerimus in oeco tudiculari (sala de
 billares) verisimiliter in thermopolio (cafetería) iuxta
 eum aderimus. Proximus autem coetus fiet

    IOVIS DIE XXVIII  MENSE IUNIO HORA SEXTA

Exceptis his de cenis cetera quae infra sunt rata habeo.Hora
 sexta habebitur Circuli Latini Matritensis coetus in
 Deversorio Studentium (Residencia de Estudiantes), quod in
 via "del Pinar" XXI-XXIII situm est, quae non longe a
 traminis suburbanis statione "Gregorio Marañon" abest.
 Situs assignatus illic appellatur oecus tudicularis "sala de
 billares". Advenite, sodales, quamquam adhuc non optime
 Latine loqui valeatis, aut tantum sit vobis in animo
 praebere aures ad alios dicentes. Ceterum habito conventu
 aliquot nostrum manebimus et una cenam sumemus in popina
 italica propinqua, si libet. In Alterutraque aut utrique
 parte adesse licet, videlicet in cena vel in coetu ipso. Si
 quis forte me compellare telephonice velit, ut amplius illum
 certiorem faciam horum, ecce numerus telephonicus 91 6444170
 (domesticus) 605378226 (gestabilis). Nolite cunctari, amici,
 adestote

viernes, 1 de junio de 2012


ALIQUID NOVI
 
Die Saturni, ut condictum est,  hora et loco solito conveniemus. Adferam alios locos Erasmianos e libro  excerpto qui inscribitur "de pueris statim ac liberaliter instituendis".  
 
 
RES SOLITAE DE NOVO COETU
 
Apud nos est moris ut SINGULIS SEPTIMANIS diebus
 Saturni vel Veneris conveniamus.Quandoquidem conventus
 nostri saepissime fiant, fortassis non singulis sessionibus
 una in cena manebimus, quod autem raptim et ex tempore .
 Attamen, si homines e longinquiis oris Matritum venturos
 esse scimus (sicut Rodericus, Xaverius, Sandra, Salvator,
 Maria Angelorum- optimi et amici ac Latinitatis cultores -
 aut alii) tum beneficium in hos amicos externos facere
 decere puto, scilicet colloquia latina in cenam producendo,
 ne tantum itineris pro exigua mercede susciperent. Itaque
 Latinistas externos esse adventuros , si certior de his
 factus essem, nuntiabo.
 Ceterum si non adfuerimus in oeco tudiculari (sala de
 billares) verisimiliter in thermopolio (cafetería) iuxta
 eum aderimus. Proximus autem coetus fiet
 
    SATURNI DIE II MENSE IUNIO HORA SEXTA   
 
Exceptis his de cenis cetera quae infra sunt rata habeo.Hora
 sexta habebitur Circuli Latini Matritensis coetus in
 Deversorio Studentium (Residencia de Estudiantes), quod in
 via "del Pinar" XXI-XXIII situm est, quae non longe a
 traminis suburbanis statione "Gregorio Marañon" abest.
 Situs assignatus illic appellatur oecus tudicularis "sala de
 billares". Advenite, sodales, quamquam adhuc non optime
 Latine loqui valeatis, aut tantum sit vobis in animo
 praebere aures ad alios dicentes. Ceterum habito conventu
 aliquot nostrum manebimus et una cenam sumemus in popina
 italica propinqua, si libet. In Alterutraque aut utrique
 parte adesse licet, videlicet in cena vel in coetu ipso. Si
 quis forte me compellare telephonice velit, ut amplius illum
 certiorem faciam horum, ecce numerus telephonicus 91 6444170
 (domesticus) 605378226 (gestabilis). Nolite cunctari, amici,
 adestote

jueves, 24 de mayo de 2012

De conventu in diem XXVI mense Maio MMXII

ALIQUID NOVI
Proximo coetu Matritum noster Salvator Conchensis adveniet. Etiam manebit in cena apud nos. Valde gaudebimus tantum cultorem ac amicum adesse. Ceterum, ut proposuit Michael noster, pergemus lectionem dialogi Erasmiani de Ciceronianis. .  
  
RES SOLITAE DE NOVO COETU
  
Apud nos est moris ut SINGULIS SEPTIMANIS diebus  Saturni vel Veneris conveniamus.Quandoquidem conventus  nostri saepissime fiant, fortassis non singulis sessionibus  una in cena manebimus, quod autem raptim et ex tempore .  Attamen, si homines e longinquiis oris Matritum venturos  esse scimus (sicut Rodericus, Xaverius, Sandra, Salvator,  Maria Angelorum- optimi et amici ac Latinitatis cultores - aut alii) tum beneficium in hos amicos externos facere  decere puto, scilicet colloquia latina in cenam producendo,  ne tantum itineris pro exigua mercede susciperent. Itaque  Latinistas externos esse adventuros , si certior de his  factus essem, nuntiabo.  Ceterum si non adfuerimus in oeco tudiculari (sala de billares) verisimiliter in thermopolio (cafetería) iuxta  eum aderimus. Proximus autem coetus fiet
  
    SATURNI DIE XXVI MENSE MAIO HORA SEXTA ET DIMIDIA   
  
Exceptis his de cenis cetera quae infra sunt rata habeo.Hora  sexta habebitur Circuli Latini Matritensis coetus in  Deversorio Studentium (Residencia de Estudiantes), quod in  via "del Pinar" XXI-XXIII situm est, quae non longe a  traminis suburbanis statione "Gregorio Marañon" abest.  Situs assignatus illic appellatur oecus tudicularis "sala de  billares". Advenite, sodales, quamquam adhuc non optime  Latine loqui valeatis, aut tantum sit vobis in animo  praebere aures ad alios dicentes. Ceterum habito conventu  aliquot nostrum manebimus et una cenam sumemus in popina  italica propinqua, si libet. In Alterutraque aut utrique parte adesse licet, videlicet in cena vel in coetu ipso. Si  quis forte me compellare telephonice velit, ut amplius illum  certiorem faciam horum, ecce numerus telephonicus 91 6444170  (domesticus) 605378226 (gestabilis). Nolite cunctari, amici,  adestote

viernes, 4 de mayo de 2012

DE CONVENTU EMERITENSI

Alio in loco scripsi de optimo conventu Emeritensi. 

CONVENTUS IN DIEM IV MENSE MAIO

ALIQUID NOVI
Ultima occassione IX homines congregati sumus in sessione, inter illos noster Consalvus, qui postea mihi ligamen ad librum Graecum pulcherrimum misit, nuncupatum first Greek reader. Eum et alia optima opera mirifica facile inveniri possunt in bibliotheca Vivarii novi, quam vobis impense commendo. http://www.vivariumnovum.it/edizioni/index.php/Libri/ Ceterum brevi optimos hospites accipiemus in Circulo,, nam est in animo nostri Roderici Portela adire Matritum die XVI huius mensis. Insuper mense Iunio verisimiliter Georgius Tarrega, optimus Circuli Valentini moderator una cum alio homine, ni fallor, Matritum se conferent. Certe hos tantos Latinistas quam optimos amicos.convenire avemus.

 RES SOLITAE DE NOVO COETU

Apud nos est moris ut SINGULIS SEPTIMANIS diebus Saturni vel Veneris conveniamus.Quandoquidem conventus nostri saepissime fiant, fortassis non singulis sessionibus una in cena manebimus, quod autem raptim et ex tempore . Attamen, si homines e longinquiis oris Matritum venturos esse scimus (sicut Rodericus, Xaverius, Sandra, Salvator, Maria Angelorum- optimi et amici ac Latinitatis cultores - aut alii) tum beneficium in hos amicos externos facere decere puto, scilicet colloquia latina in cenam producendo, ne tantum itineris pro exigua mercede susciperent. Itaque Latinistas externos esse adventuros , si certior de his factus essem, nuntiabo. Ceterum si non adfuerimus in oeco tudiculari (sala de billares) verisimiliter in thermopolio (cafetería) iuxta eum aderimus. Proximus autem coetus fiet

 VENERIS DIE IV MENSE HORA SEXTA ET DIMIDIA

 Exceptis his de cenis cetera quae infra sunt rata habeo.Hora sexta habebitur Circuli Latini Matritensis coetus in Deversorio Studentium (Residencia de Estudiantes), quod in via "del Pinar" XXI-XXIII situm est, quae non longe a traminis suburbanis statione "Gregorio Marañon" abest. Situs assignatus illic appellatur oecus tudicularis "sala de billares". Advenite, sodales, quamquam adhuc non optime Latine loqui valeatis, aut tantum sit vobis in animo praebere aures ad alios dicentes. Ceterum habito conventu aliquot nostrum manebimus et una cenam sumemus in popina italica propinqua, si libet. In Alterutraque aut utrique parte adesse licet, videlicet in cena vel in coetu ipso. Si quis forte me compellare telephonice velit, ut amplius illum certiorem faciam horum, ecce numerus telephonicus 91 6444170 (domesticus) 605378226 (gestabilis). Nolite cunctari, amici, adestote

jueves, 3 de mayo de 2012

El Latín y el Griego: "Patrimonio de la Humanidad" por la UNESCO


Fuente: Accademia Vivarium Novum

Contribuye en esta solicitud para lograr algún día esta declaración del patrimonio intangible de la humanidad.


frontispicium
LA - IT - EN
« (...) we ask UNESCO to invite European Governments to engage in the protection of Latin and Greek languages, as the highest expression of the cultural substance of Europe and to declare them “intangible patrimony of humanity” (...) »
YOUR PARTICIPATION IS IMPORTANT
PLEASE SIGN THIS PETITION, AND HELP US
TO SAVE YOUR CULTURE!
Vivarium Novum
This petition is sponsored by the Academy Vivarium Novum and the Istituto Italiano per gli studi filoso