domingo, 22 de enero de 2017

SALVETE AMICI

Quamquam iam pridem quidquid novi scribere in hoc nostro commentario electronico neglexi, de quo mihi ignoscatis a vobis vehementer peto,  attamen sessiones nostrae in Deversorio Studentium -Residencia de Estudiantes- haberi pergunt diebus Saturni paucissimis diebus festis exceptis. Immo anno praeterito commemoravimus diem natalem, ex eo quod convenire coepimus his in sedibus, quae  rerum gestae refertae sunt, dumtaxat e capite  rerum litterarum et pulchrarum artium in Hispania.

Si etiam vobis cordi est lingua Latina et eam exercere cupitis more vivo, facite ut ad me scribatis.  Unusquisque asciscetur in sodalium numerum vel peritissimus Latine dicendi sive tiro et rudis huius rei. Ecce inscriptio mea electronica pablovillaoslada#yahoo.es (scilicet scripsi # pro signo @, ne computatra hominum nefariorum sponte exscribant meam inscriptionem ad mala proposita).

Etiam nobis est sectio in pagina prosopobiblio vulgo Facebook quam saepius inspicere soleo quam hanc. Illic sectio nostra vocatur, scilicet Circulus Latinus Matritensis. 


   

No hay comentarios: