lunes, 18 de octubre de 2010

DE LECTO

DE LECTO

Ultima sessione noster Iosephus Maria Sanctius nobis mentionem fecit de his, quod "cama" iam in sermone Latino exstabat, quod vero locum denotabat ubi beluarum catuli et pulli una cum matre dormirent. Unde sermone Hispanico vocem "camada" productam fuisse a veritate non abhorret.

In lexico Maria Moliner certe vocem Hispanicam "camam" a sermone "hispanolatino" derivari legimus, quae forte in linguam Hispanicam "cubil" verti licet.

1 comentario:

Nemo Oudeis dijo...

Νomen camae a sermone non solum Hispanolatino ortum sed etiam Hispanohelladico dici potest. Nam Isidorus Hispalensis, vicesimo in libro Etymologiarum cum varia genera lecticarum sellarumque enumeraret, sic Camam finivit: "Cama est brevis et circa terram; Graeci enim χαμαὶ breve dicunt."

Item undevicesimo in libro vestimenta tractans dixit camisias ideo vocari quod illis induti homines dormirent "in camis, id est in stratis."