viernes, 9 de febrero de 2024


 DE SEDE NOSTRA  AD CONVENIENDUM

Salvete omnes, sodales, amici atque fautores Latinitatis vivae. Iam aliquot anni sunt quod non scribimus in his commentariis. Attamen Circulus manet, immo floret. Nunc solemus convenire diebus Veneris hora VII in bibliotheca Iván de Vargas  , quae prope stationem traminis subterranei (metro) Ópera sita est. Ministri bibliothecae vobis indicare poterunt locum ad sessionem destinatum, nam non semper in eodem loco sedere solemus. In sessionibus nostris Latine colloquimur et interdum locos Latinos legimus et eos Latine explanamus. Praeterea si Latine scis, sed nondum apud te satis firmus est usus sermonis Latini ratione viva, poteris a nobis multa discere et facere progressus loquendo. Veniatis, amici, sine ulla verecundia. 

sábado, 21 de abril de 2018

DE SCHOLIS LATINIS QUAE  AESTATE IN BRITANNIA FIENT


Universitatis Collegî Londiniensis (UCL) Schola Æstiva 2018 duos cursús intensivos ab A. Gratio Avito Latiné prorsus impertitos omnibus totius orbis terrarum linguæ Latinæ studiosis proponit.

Nomen dandum est ante exeunte Majo 2018

Universitatis Collegî Londiniensis (UCL) Schola Æstiva 2018, approbante et Universitatis Oxoniensis Regio Professore Linguæ Græcæ Gregory Hutchinson, duos cursús universitarios hóc anno offert qui Latiné integri impertientur ab A. Gratio Avito, Hispano philologo classico qui ab anno 1992 in UCL docet.

Primus modulus (Lun 2 Jul - Ven 20 Jul 2018), cui titulus est «Sermonis Latini Peritia atque Doctrina», classici sermonis Latini scrutabitur rationes quantum ad ejus elocutionem stilum variaque genera. Quod fiet et classicorum operum studio quæ ad exemplum sunt delecta (Terentî, Ciceronis, Vergilî) juxta eorundem varios Latinos commentatores (Donatum, Macrobium, Servium) et  allato novissimæ in hanc materiam eruditionis lumine (Dickey & Chahoud). Suppeditabit porro facultates atque instrumenta ad sermonem Latinum docendum directá methodo (Ørberg) ac viá communicativá (Harmer).

Secundus modulus (Lun 23 Jul - Ven 10 Aug 2018), cui titulus est «De Europææ Britanniæ Litteris Latinis», academicam comprehendet inductionem in patrimonium Britannicum linguá Latiná procreatum atque in perpetuam ingenî cultúsque necessitudinem quæ Britanniam cum reliquá conjungit Europá. Quod fiet ætatum generumque conspectu (Ijsewijn, Lapidge, Rigg) et accurato commentario disceptationeque singularium operum (Galfridi Monemutensis, Thomæ Mori, Francisci Baconi), quo subtiliore familiaritate versentur studiosi et in verbis (qualitate, singularitatibus, stilo) et in rebus (fabulis, historá, rebus publicis, philosophiá, scientiá), explorando porro feracia commercia quæ usus linguæ Latinæ permissit inter Britannos eruditos, monarchas, philosophos, scientificos, et continentales eorum pares (e.g. Mori cum Erasmo).

Moduli dant credita academica gradús universitarî (7.5 ECTS europeos) sed patent omnibus, inclusis linguæ Latinæ magistris qui institutionem in usum activum linguæ Latinæ ideo quærant ut efficacius doceant linguam, necnon academics atque eruditis qui facultatem adipisci cupiant in scriptores incumbendi genuiná eorum linguá. Non sunt in orbe terrarum multi hujus amplitudinis cursús, et urbs Londinium ejusque clara universitas studiorum occasionem præbent unicam!

Sæpius demonstratum est scientiam passivam linguæ Latinæ studiosis dare occasionem hujus generis cursús persequendi plená ab initio fiduciá, atque niuscujusque moduli 45 immersionis horæ diligentibus participibus occasionem dabunt omnia cursús opera agendi Latiné Latinamque subeundi probationem, si quidem volunt.

UCL Schola Æstiva congregabit hóc anno multos linguæ Latinæ studiosos omnium ætatum nationumque plurimarum. Ut nomen des, visita: http://www.ucl.ac.uk/prospective-students/study-abroad-ucl/summer-school/your-application

domingo, 22 de enero de 2017

SALVETE AMICI

Quamquam iam pridem quidquid novi scribere in hoc nostro commentario electronico neglexi, de quo mihi ignoscatis a vobis vehementer peto,  attamen sessiones nostrae in Deversorio Studentium -Residencia de Estudiantes- haberi pergunt diebus Saturni paucissimis diebus festis exceptis. Immo anno praeterito commemoravimus diem natalem, ex eo quod convenire coepimus his in sedibus, quae  rerum gestae refertae sunt, dumtaxat e capite  rerum litterarum et pulchrarum artium in Hispania.

Si etiam vobis cordi est lingua Latina et eam exercere cupitis more vivo, facite ut ad me scribatis.  Unusquisque asciscetur in sodalium numerum vel peritissimus Latine dicendi sive tiro et rudis huius rei. Ecce inscriptio mea electronica pablovillaoslada#yahoo.es (scilicet scripsi # pro signo @, ne computatra hominum nefariorum sponte exscribant meam inscriptionem ad mala proposita).

Etiam nobis est sectio in pagina prosopobiblio vulgo Facebook quam saepius inspicere soleo quam hanc. Illic sectio nostra vocatur, scilicet Circulus Latinus Matritensis. 


   

martes, 1 de septiembre de 2015

CLASES DE GRIEGO CLÁSICO EN MADRID: ENFOQUE COMUNICATIVO

En la Academia Torvall de Madrid ( Calle San Mateo 15, metro Alonso Martínez) vamos a impartir clases de griego clásico siguiendo un enfoque comunicativo. Así pues, vamos a potenciar el desarrollo en el alumno de las competencias activas del idioma (hablar, escribir en griego clásico), ya que sabemos que contribuyen a afianzar la comprensión lectora de los textos clásicos, y ayudan especialmente a retener el vocabulario. Aunque el curso está pensado para nivel inicial, es también muy adecuado para personas con una formación más tradicional, profesores o alumnos de filología clásica, decepcionados por unos resultados de aprendizaje mediocres, o que, simplemente, quieran renovarse a nivel pedagógico o de conocimientos activos de dicho idioma.

 Interesados diríjanse a info@torvall.es

 Asimismo se ofrecen, en dicha academia, clases de latín vivo.
clases-griego-clasico-madrid

domingo, 28 de septiembre de 2014

DE FOEDERE INITO CUM ACADEMIA LATINITATI FOVENDAE

Acceptis litteris a consociatione nuncupata Academia Latinitati Fovendae quibus nobis coniungere Circulorum vires cum eorum proponebatur, bene accepimus consilium in Circulo nostro eo proposito ut melius Latinitati vivae una serviamus quam plurimae institutiones quae huic scopo curam impendunt. Qua de causa adiunximus formulam "Auspiciis Academiae Latinitatis Fovendae" nomini nostro.

lunes, 14 de octubre de 2013

ΜΕΡΟΣ ΕΛΛΗΝΙΚΟΝ ΕΤΕΘΗ

 Ἡμεῖν δὴ τὴν ὠφέλειαν διὰ τὸ εἰς λόγουςωμαϊστὶ ἰέναι πεπονθόσιν -  πολλὰ γὰρ μεμαθήκαμεν διαλεγόμενοὶ τε καὶ ταύτην τὴν φωνήν συχνῶς ἀσκοῦντες-  ἔδοξεν οὖν  τὸ αὐτὸν  ποιητέον εἶναι  Ἑλληνιστὶ ἡμῶν οὐδένος μὲν διδασκάλου ὄντος, πάντων δὲ συμμαθητῶν.  Διότι μέρος Ἑλληνικόν ἐν τοῖς τοῦ κύκλου  συλλόγοις ἔθεμεν ἵνα χρόνον τινὰ διατρίβοιμεν ἐλπίζοντες οὕτως εἴτε ποτὲ σοφώτεροι ἔσεσθαι  εἴτε συλλήψεσθαι κοινωνίαν τινὰ ἄνθρώπων Ἑλληνιζόντων , -ἧς εἴθε αὐτοὶ  μετέχοιμεν · - δὴ ἀεὶ  Ῥωμαϊστὶ γέγονεν   

sábado, 12 de octubre de 2013

DE LIBRO NUNCUPATO " LA EXTRAÑA ODISEA DE UN FILÓLOGO CLÁSICO"

 Descriptio vitae propriae quam scripsit Carolus Martínez Aguirre  in hoc libro lectu amoenissimo est quasi rediviva imago de ratione docendarum linguarum classicarum quae nunc apud nos vigent. Per multos annos  incubuit scriptor sedulo huic studio neque perfecto quidem currículo ita profecit in eo  ut liceret ei legere auctores classicos sine versionibus, quem ad modum fieri solet in linguis hodiernis nostrae aetatis, quod discipuli quidem sermonis Anglici post aliquot annos facilitate quadam legunt -non dico vertunt, quod non fit in Latina et Graeca (sine ratione viva). Multos magistros quasi obsortitus est qui docebant modo solito, nempe per grammaticam, priusquam sermo in universitatibus aut apud magistros agitaretur, ut hodie, de ratione communicativa adhibenda etiam in sermonibus antiquis. Eorum nonnulli tamen effecerunt ut linguas nostras Carolus in perpetuum amaret. Sed amor erat sine frugibus, nam  spe tanta deiectus iam philologus classicus creatus aegre tolerabat inscitiam suam, utriusque linguae. Haud immerito loquitur de Odyssea noster Carolus. Certe ut ille Ulysses qui per decennium erravit haud aliter frustra multos annos consumunt magistri nostri qui imperviis methodis utuntur. Multi nisi mutaverint rationem linguae discendae numquam advenient ad metam expetitam, scilicet callere linguam Latinam Graecamque. Carolus repperit bonam viam  qua perrexit iter suum ex libris Orbergianis, ex Vivario novo, breviter ex ratione communicativa. Ceterum etiam fuit ei Circulus noster exemplo vel modesto. Quod spectat ad sermonis paleograeci discendi via a Carolo propositam non mihi videtur adeo recta, sed obliqua  conari hanc discere per Graecum hodiernum. Forte via est apta eis qui sunt Graeci aut iam callent sermonem hodiernum. Sed peregrinis est hoc duplex labor. Mea quídam sententia oportet etiam hic sequi rationem communicativam per ipsam linguam quam discimus, non per linguam quam affiniissimam. Sed amotis his dissensiunculis de lingua Graeca inter multos grammaticos qui hunc librum legerunt constat se ipsos multa expertos esse similia quae Carolus narrat. Ideo valde placet hic liber praesertim magistris Latinis ac Graecis atque studiosis. Est operae pretium legere librum!


Liber est venalis in taberna libraría aurea, vulgo "librería aurea"
 http://www.libreriaaurea.com/La-extrana-Odisea-Confesiones-un-filologo-clasico-Martinez-Aguirre-Carlos-sc8122.html