domingo, 31 de octubre de 2010

DE MUTANDIS ALIQUANDO COETUUM DIEBUS

ALIQUID NOVUM

Nonnulli sodales suaderunt ut etiam sessiones diebus Veneris fiant ut apud nos adesse possint ei, quibus Saturni diebus saepe coetus non quadrant. Aliis autem nos convenire pergere diebus Saturni magis expedit. Etiam rationem externorum habere oportet, qui interdum ad nos adveniunt. Omnibus his perpensis in sessione condictum est, quod sessiones et Veneris ac Saturni diebus
alternis vicibus habeantur. Si autem peregrinus (Rodericus, Salvator, Xaverius, Catulus,Maria Angelorum, Sandra, aut quivis) nobis se adventurum praenuntiaverit, oportebit ut haec sessio die Saturni constituatur, si sic ad hospitem nos accomomodaverimus.

Diebus autem Veneris fortassis melius est ut hora 6 et DIMIDIA conveniamus (diebus Saturni autem hora sexta placet), nam commodius ad vitam hodiernam officiis gravatam videtur.

Proximus coetus hora sexta et dimidia die VENERIS fiet

In ultima sessione ad nos advenerunt novae sodales, scilicet Lucia atque Resurrectio. Quod Illae ad nos se adiungant valde gaudemus. Porro in ultimo consessu hunc locum Petronianum agitabimus, ubi Petronius fabellam narrat de versipelli, videlicet de homine quodam qui in lupum factus est.

lunes, 18 de octubre de 2010

DE LECTO

DE LECTO

Ultima sessione noster Iosephus Maria Sanctius nobis mentionem fecit de his, quod "cama" iam in sermone Latino exstabat, quod vero locum denotabat ubi beluarum catuli et pulli una cum matre dormirent. Unde sermone Hispanico vocem "camada" productam fuisse a veritate non abhorret.

In lexico Maria Moliner certe vocem Hispanicam "camam" a sermone "hispanolatino" derivari legimus, quae forte in linguam Hispanicam "cubil" verti licet.

jueves, 13 de mayo de 2010

DE EXPRESSIS APUD SUETONIUM VECTIGALIBUS

Apud Suetonium de Vespasianii maiore quodam nomine Sabino legitur: (Sabinus) "publicum quadragessimae in Asia egit". Quod significat eum fuisse publicanum sive exactorem vectigalium. Sed agitur de tributo certo, ubi duo atque dimidia pars pretii uniusque mercedis ( 2,5 %), scilicet singulae partes ex quaternis denis -partibus-, exigebantur. Unde patet ratio nominandorum ad quantitatem tributorum . Sic quinquagessimae possunt significare nostra aetate 2 centessimae partes, et quartae (25%), et ita porro.

sábado, 1 de mayo de 2010

CARMEN LATINUM BREVISSIMUM A THOMA IRIARTE CONSCRIPTUM

De dies Parascebes, quo Matriti campanarum
et currum usus interdicitur

Aera rotaeque silent, tota urbs placidissima, solum
cum moritur Christus vivere in urbe licet.

miércoles, 7 de abril de 2010

viernes, 5 de marzo de 2010

ABOLERUNT PHILOSOPHIAM IN IN GYMNASIIS TEODISCIS

Recte legistis amici in epistulae meae titulo. Teodisci tollerunt e medio, saltem in Badenia Wuttenbergia, ubi habito, philosophiam in gymnasiis. Fieri potest, hoc ignoro, ut exstet illa adhuc aliis in Germaniae regionibus. Ceterum nihil novi tracto sed rem actam ago sed adeo gravem, meo quidem sensu, ut memoratu dignam putavi. Nam illi qui omnibus gentibus in ea disciplina praeter Graecos praestarunt ei, date veniam verbo, laecasim dixerunt. Equidem difficile acciderit ut novi Kantii, Federici Nietsche, Arthuri Schopenhauer, Edmundi Husserl, Heideger, Horkheimer, Adorno, Habermas, et alii philosophi nobiles gignantur e nihilo, supressis primis lectionibus in gymnasiis. Hanc partem videtur renuntiasse Germaniam in qua mox florebat, ex qua magni exisistimabatur a hominibus doctis. Verum non tantum philosophia sed etiam historia iacet, cui tantum tribuerunt unam horam septimanatim in gymnasiis, (saltem in Badenia Wuttenbergia). Et hoc de gymnasiis, ubi discipuli optimi (LX partes ex toto) frequentant lectiones. Quid dicam de scholis ad pueros crasioris Minervae destinatas, quae Realschule et Hauptschule appellantur ? Cur, gregales Teodisci, inquam, tanta calamitas? Quid est in causa? Malo e vobis quaerere haec antequam de rebus fortassis mihi non tam bene notis vocem mittere audeam. Status rerum mihi valde displicet quia curriculum philosophicum perfeci ac mirum in modum suspeci Germaniam propter maiorum philosophorum gloriam, ubi habito ac probos homines novi. Vae Germaniae!


(EPISTOLA QUAM AD GREGEM LATINUM LOQUENTIUM MISI)

viernes, 19 de febrero de 2010

DE OBITU HANS ORBERG

Antonius Gonzalez Amador culturae classicae moderator me certiorem fecit per litteras Anglicas, quas infra adscribo, de obitu Hans Orberg, qui libros utilissimos latinitati colendae ediderat, quorum ope ac adminiculo multi homines imbuti ac imbuturi sunt in latinitate viva. Requiescat in pace, qui tam bene de lingua nostra meritus est.


Dear all friends and customers of Hans Orberg


I am very sad to announce the death of my beloved father, Hans Henning Orberg. He passed away peacefully, without pains and surronded by his children on the 17th of February.




Although very weak and disabled in his last month, he was very happy that he managed to finish his ‘Ars Amatoria’ and see it published. He also leaves this world with peace in his mind, confident that his children will carry on his publishing firm, Domus Latina.




The funeral will take place Wednesday the 24th of February at 2 pm in the church of Grenaa: Grenaa Kirke, Torvet 12, 8500 Grenaa, Denmark.

We would be grateful if you would pass on the sad news to friends and customers that you know of and who are not in the mailing list above.



Yours sincerely

Anders Orberg