viernes, 29 de enero de 2010

DE CULTURAE CLASSICAE CONVENTICULO

Societas "cultura clasica" conventum informandis magistris destinatum a die IX ad diem XI mense aprili Emeritae Augustae faciendum instituit. Illic occasio datur ut auscultemus etiam aliquot acroases latinas a optimis oratoribus prolatas, ut Aloisio Miraglia. Ceterum sic suavissimum erit alios latinitatis vivae cultores, quod maxime nobis arridet, convenire ac conversari. Nobis enim desunt, eheu, occasiones nos exercere in loquellis latinis. Facite ut ne occasionem tantam amittatis, amici. Ipse etiam iam nomen dedi! Vobis subiungo nexum.

http://www.culturaclasica.com/?q=VI_jornadas

domingo, 15 de noviembre de 2009

DE FRAUDULENTAE SIMILITUDINIS VERBIS

Quandoquidem multa menda non raro elabuntur Hispanis Latine loquentibus, haud alieno a Circulis Hispanis aliquot errores communes apud nos colligere, ne semper identidem iisdem locis peccemus. Fortassis si res esset nobis cum libro maximo conscribendo titulus quam opere dignissimus esset Antihispanus, quemadmodum ille Iohannes Philipus Krebbs, quem honoris causa memoro, nomen suo indiderit. Profecto complures latinitatis vivae propugnatores, ut Aloisius Miraglia, haud inmerito improbant quod tantum librum Latine scribentibus destinatum non exaraverit sermone romano tantus doctor. (http://http//books.google.de/books?id=VhoAAAAAYAAJ&source=gbs_navlinks_s).

Noster autem conatus est his longe levior, sed aliquid usui esse Hispanice loquentibis posse contendimus necnon eum tempore et curis ac vostra ope ditare speramus.

VERBA FRAUDULENTAE SIMILITUDINIS AD GENUS

Latine sunt femenina pro masculinis Hispanico sermone:
methodus, periodus, paragraphus, arbor (et eorum species , sicut quercus, malus, etc), ordo, origo, ars.

Latine sunt neutrius generis pro femenino Hispanice:
sal, lac,
Latine sunt neutrius generis pro masculino Hispanico:
virus,

Latine sunt nomina masculini generis pro femeninis Hispanice:
grex,

ACCENTUS MUTATUR HISPANICE

Cavendum est de verbis temporalibus appositis praefixis.
púto, sed cómputo; rógo, sed intérrogo (et cetera)

Dicendum est pudícus, ambiguítas, ténebra/tenébra, telephónum, erámus, essémus.

FRAUDULENTA AD SENSUM

BARBARISMI

AD PRAEPOSITIONES AUT VERBORUM IUNCTURAS

martes, 10 de noviembre de 2009

DE VERBO HISPANICO SINDICATO

In ultimo nostrae sodalitatis coetu agitata fuit quaestio de verbo Hispanico "sindicato". Has voces inveni.

Opificum collegium (sindicato)
Opificum collegii curator (sindicalista:dirigente)
Opificum collegii fautor (sindicalista: afiliado,simpatizante)

viernes, 23 de octubre de 2009

DE CIRCULI MATRITENSIS COETU

Saturni die XXXI mense Octobre hora sexta habebitur Circuli Latini Matritensis coetus in Deversorio Studentium (Residencia de Estudiantes), quod in via "del Pinar" XXI-XXIII situm est, quae non longe a traminis suburbanis "Gregorio Maranon" abest. Situm assignatum illic appellatur oecus tudicularis "sala de billares". Advenite, sodales, quamquam adhuc non optime Latine loqui valeatis, aut tantum sit vobis in animo praebere aures ad alios dicentes. Ceterum habito conventu aliquot nostrum manebimus et una cenam sumemus in popina italica propinqua, si libet. Alterutramque partem aut unam adesse licet, cenam videlicet aut coetum ipsum. Si quis forte me compellare telephonice velit, ut amplius illum certiorem faciam harum, ecce numerus telephonicus 91 6444170 (domesticus) 605378226 (gestabilis). Noli cunctari, amici, adestote.

sábado, 17 de octubre de 2009

De bibliotheca a quolibet administrata

Iulia Brandes et Alessander Winkler, optimae notae Latinistae, bibliothecam virtualem a quolibet administratam ( nescio quomodo dicendum sit Wiki) prodiderunt eo animo ut non tantum auctores triti appareant sed imprimis ii qui multo sudore sunt quaerendi in rete. Opera et scriptores ordine colligunt. Bene accipient et opem vestram, si auxilium illis dabitis. Praesertim si noveritis opera non tam nota quae vobis arrideant. Cum adhuc sit inceptum mox incoatum exigua est bibliotheca, sed usui nobis esse posse manifestum videtur. ecce nexus http://la.bibliotheca.wikia.com/wiki/Pagina_prima

lunes, 5 de octubre de 2009

TANTUM HISTORIA?

Heri cum nostro Ansgario Legionensi sermonem de Latinitatis Hispanae statu serui. Haud immerito questus est Ansgarius de neglecta apud nos Latinitate. Qua de causa? Mihi videtur, dixit Ansgarius, et complures eximii Latinistae in eadem sententia sunt, multos Hispanos tantum curas impendere de rebus historicis, de romanorum moribus et ceteris. Hoc colore neutiquam Latinitas curatur, tamquam res esset nihili, minimi momenti prae historia.

Longe a nobis abest ut historiam, quae colenda esse putamus, derogandam sonemus. Verum adduci non possumus quin multo magis prodesse sermonem Latinum quam historiam romanam ad Hispanos discere contendamus. Etsi ea quidem ex consequentiis de rebus gestis multo valet, illa autem magis, quandoquidem lingua Latina subest linguae hispanae etiam nostro aevo.

Innumeros quidem videmus homines lamentari quantum corrumpatur lingua Hispana, sive additis verbis anglicis supervacaneis, sive deminuta nostrae linguae suppellectile in usu apud adulescentes . Pars huius suppellectilis, quae pendet a sermone Latino, claudicat abolita linguae Latinae institutione. Sic voces omino Latinae sicut" redundar en tu beneficio" aut "infundir ánimo" aliquatenus exolescunt et iam non vigent apud nos. Ac aliarum nos capit oblivio et devenitur eo ut omnino ignoretur eloquium "quedarse sopa" nihil est aliud nisi iocus a sermone Latino tractus, propterea quod sopitus significat Latine propemodum dormitus. Nihil dicam de adiectivis excultis, aut de ablativo absoluto aut quantum conferat grammatica Latina, neque de utilitate ad linguas alienas addiscendas.

Otiosum et longissimum esset plura addere exempla hanc in rationem. Insuper nolim affecti sitis taedio ac materiam praebere ut dicatur, affers ligna in silvas, Paule. Paucis, crasse et pingue, quod de neglecta Latinitate pro historia sentiam, effundam. Mihi movit stomachum, mi Ansgari.

lunes, 14 de septiembre de 2009

MÁS TONTO QUE ABUNDIO

Abundio stultior Hispanice dicitur, quin etiam haec cantillena vulgo sic continuatur, qui vindimiatum ibat et uvas ultimae mensae nomine adferebat. Hic paulo plura de frequentatissimis apud nos fatuis, Abundio et capsae Stulto ("el tonto del bote) leguntur. http://www.formacionsinbarreras.com/cultura/index.php?seccion=268&contenido=3222

Latine autem dicitur Coroebo stultior auctore Erasmo, qui hanc explanationem adiuxit. "Coroebi viri stultitia proverbio locum dedit, qui undas maris numerare voluisse fertur, cum ultra quinque prosequi supputationem nequire".