viernes, 5 de febrero de 2010

VICTORIUS DE AUGUSTINO CANO ALIQUA NARRAT

Haec retulit Victorius Ciarrocchi de Augustino nostro ad Gregem Latine loquentium, cum de eius morte sciret.

Victorius:

Augustinum Cano Delgado nonnullis in seminariis Latinitati vivae dicatis conveni, postquam anno 1993 primum Vavriae, quod oppidum parum a Bruxellis distat, eum noveram. Statim Augustinum inter et me patuit illa animi et cogitationum convenientia, quae verae amicitiae est fundamentum. Sequentibus annis, uno excepto, semper in seminariis Belgicis, quorum particeps fuit etiam Iosephus Sanctius, multas horas cum Augustino sum collocutus. Qui vir in apparando seminario Latinitatis vivae Matritensi, quod anno 1998 habitum est, atque in decimo Conventu ALF (Academiae Latinitati Fovendae), qui mense Septembri ineunte anni 2002 eâdem in urbe locum habuit, magnam egit partem. Macer et staturae haud procerae, sub aspectu severiore animum celabat humanissimum atque ad facetias proferendas audiendasque proniorem. Veluti legatus Hispanus anno 1967 celebrationes participaverat (de quibus fusius mihi narravit) in urbe Tokio habitas, ut commemoraretur annus 1867, qui in Iaponum historia maximi fuit momenti. Latinitatem vere amabat ipsamque esse ‘iucundissimum senectutis meae solacium’ dicere solebat. Nam grammaticam Latinam iterum legere coeperat iam septuagenarius. Quem discipulum carissimum habebat pater Caelestis Eichenseer. Et amicus carissimus mihi fuit Augustinus, cuius mortem dolenter lugeo.

(SECUNDA EPISTULA)

Tibi sane licet, care Paule, addere in diario Circuli Matritensis ea, quae raptim scripsi de Augustino Cano, qui- pauca nullius momenti adiciam- vir erat adeo (Italice dixerim) ut, cum saepius fumum tabaci hauriret, fistularum nicotianarum cinerem ipsarumque cicca non humi iaceret, sed quadam in pyxidicula circulari poneret. In seminario Matritensi anni 1998 ad Antonium Pirum (Hispanice ‘Peral’), virum doctissimum, qui Latine reddiderat illud opus litterarum Hispanicarum perfectum c. t. ‘Dominus Quixotus’, me Augustinus affabiliter exhibuit et cum Antonio, qui etiam Italice optime loquebatur, per horas eorum dierum subsicivas gratanter sum collocutus. Uterque- eheu!- mortuus est.

DE AUGUSTINI CANI OBITU

Mihi attulerunt nuntium lugendum de Augustini Cani obitu, qui una cum Iosepho Maria Sanctio Circulum Latinum Matritensem condiderunt. Ille fuit legatus Hispaniae multis in nationibus ac non accedit ad latinitatem vivam sed aetate provecta. Attamen multa pro latinitate suscepit indesinenter tamdiu vires non defecerunt ei. Sic suo sumpto nuntios in actis diurnis collocavit ut invenirentur homines quibus arriderent litterae Latinae ut iis notum faceret Circulum novum. Locutus est cum hominibus, qui multum valebant, ut coetus Circuli Matritensis fierent in facultate Sancti Pauli CEU. Postea etiam intituta fuerunt Matriti seminaria Latina. Primus fuit Circulus Latinus Matritensis in toto terrarum orbe, ni fallor, sub eo, qui apposuerat pagellam in interrete. Extremis annis octogenarius recedit a Latinitate commotus obita uxore.

Fortassis multa mihi exciderint de illo egregio Circuli Matritensis conditore, nam nunquam nostrum Augustinum, dum adhuc floreret, vidi. Fortassis alia dicenda habeatis aliqui vestrum, ut eius memoriam, ut decet, in animum revocemus.

Vale ,Augustine, et requiesce.

viernes, 29 de enero de 2010

DE CULTURAE CLASSICAE CONVENTICULO

Societas "cultura clasica" conventum informandis magistris destinatum a die IX ad diem XI mense aprili Emeritae Augustae faciendum instituit. Illic occasio datur ut auscultemus etiam aliquot acroases latinas a optimis oratoribus prolatas, ut Aloisio Miraglia. Ceterum sic suavissimum erit alios latinitatis vivae cultores, quod maxime nobis arridet, convenire ac conversari. Nobis enim desunt, eheu, occasiones nos exercere in loquellis latinis. Facite ut ne occasionem tantam amittatis, amici. Ipse etiam iam nomen dedi! Vobis subiungo nexum.

http://www.culturaclasica.com/?q=VI_jornadas

domingo, 15 de noviembre de 2009

DE FRAUDULENTAE SIMILITUDINIS VERBIS

Quandoquidem multa menda non raro elabuntur Hispanis Latine loquentibus, haud alieno a Circulis Hispanis aliquot errores communes apud nos colligere, ne semper identidem iisdem locis peccemus. Fortassis si res esset nobis cum libro maximo conscribendo titulus quam opere dignissimus esset Antihispanus, quemadmodum ille Iohannes Philipus Krebbs, quem honoris causa memoro, nomen suo indiderit. Profecto complures latinitatis vivae propugnatores, ut Aloisius Miraglia, haud inmerito improbant quod tantum librum Latine scribentibus destinatum non exaraverit sermone romano tantus doctor. (http://http//books.google.de/books?id=VhoAAAAAYAAJ&source=gbs_navlinks_s).

Noster autem conatus est his longe levior, sed aliquid usui esse Hispanice loquentibis posse contendimus necnon eum tempore et curis ac vostra ope ditare speramus.

VERBA FRAUDULENTAE SIMILITUDINIS AD GENUS

Latine sunt femenina pro masculinis Hispanico sermone:
methodus, periodus, paragraphus, arbor (et eorum species , sicut quercus, malus, etc), ordo, origo, ars.

Latine sunt neutrius generis pro femenino Hispanice:
sal, lac,
Latine sunt neutrius generis pro masculino Hispanico:
virus,

Latine sunt nomina masculini generis pro femeninis Hispanice:
grex,

ACCENTUS MUTATUR HISPANICE

Cavendum est de verbis temporalibus appositis praefixis.
púto, sed cómputo; rógo, sed intérrogo (et cetera)

Dicendum est pudícus, ambiguítas, ténebra/tenébra, telephónum, erámus, essémus.

FRAUDULENTA AD SENSUM

BARBARISMI

AD PRAEPOSITIONES AUT VERBORUM IUNCTURAS

martes, 10 de noviembre de 2009

DE VERBO HISPANICO SINDICATO

In ultimo nostrae sodalitatis coetu agitata fuit quaestio de verbo Hispanico "sindicato". Has voces inveni.

Opificum collegium (sindicato)
Opificum collegii curator (sindicalista:dirigente)
Opificum collegii fautor (sindicalista: afiliado,simpatizante)

viernes, 23 de octubre de 2009

DE CIRCULI MATRITENSIS COETU

Saturni die XXXI mense Octobre hora sexta habebitur Circuli Latini Matritensis coetus in Deversorio Studentium (Residencia de Estudiantes), quod in via "del Pinar" XXI-XXIII situm est, quae non longe a traminis suburbanis "Gregorio Maranon" abest. Situm assignatum illic appellatur oecus tudicularis "sala de billares". Advenite, sodales, quamquam adhuc non optime Latine loqui valeatis, aut tantum sit vobis in animo praebere aures ad alios dicentes. Ceterum habito conventu aliquot nostrum manebimus et una cenam sumemus in popina italica propinqua, si libet. Alterutramque partem aut unam adesse licet, cenam videlicet aut coetum ipsum. Si quis forte me compellare telephonice velit, ut amplius illum certiorem faciam harum, ecce numerus telephonicus 91 6444170 (domesticus) 605378226 (gestabilis). Noli cunctari, amici, adestote.

sábado, 17 de octubre de 2009

De bibliotheca a quolibet administrata

Iulia Brandes et Alessander Winkler, optimae notae Latinistae, bibliothecam virtualem a quolibet administratam ( nescio quomodo dicendum sit Wiki) prodiderunt eo animo ut non tantum auctores triti appareant sed imprimis ii qui multo sudore sunt quaerendi in rete. Opera et scriptores ordine colligunt. Bene accipient et opem vestram, si auxilium illis dabitis. Praesertim si noveritis opera non tam nota quae vobis arrideant. Cum adhuc sit inceptum mox incoatum exigua est bibliotheca, sed usui nobis esse posse manifestum videtur. ecce nexus http://la.bibliotheca.wikia.com/wiki/Pagina_prima