lunes, 5 de octubre de 2009

TANTUM HISTORIA?

Heri cum nostro Ansgario Legionensi sermonem de Latinitatis Hispanae statu serui. Haud immerito questus est Ansgarius de neglecta apud nos Latinitate. Qua de causa? Mihi videtur, dixit Ansgarius, et complures eximii Latinistae in eadem sententia sunt, multos Hispanos tantum curas impendere de rebus historicis, de romanorum moribus et ceteris. Hoc colore neutiquam Latinitas curatur, tamquam res esset nihili, minimi momenti prae historia.

Longe a nobis abest ut historiam, quae colenda esse putamus, derogandam sonemus. Verum adduci non possumus quin multo magis prodesse sermonem Latinum quam historiam romanam ad Hispanos discere contendamus. Etsi ea quidem ex consequentiis de rebus gestis multo valet, illa autem magis, quandoquidem lingua Latina subest linguae hispanae etiam nostro aevo.

Innumeros quidem videmus homines lamentari quantum corrumpatur lingua Hispana, sive additis verbis anglicis supervacaneis, sive deminuta nostrae linguae suppellectile in usu apud adulescentes . Pars huius suppellectilis, quae pendet a sermone Latino, claudicat abolita linguae Latinae institutione. Sic voces omino Latinae sicut" redundar en tu beneficio" aut "infundir ánimo" aliquatenus exolescunt et iam non vigent apud nos. Ac aliarum nos capit oblivio et devenitur eo ut omnino ignoretur eloquium "quedarse sopa" nihil est aliud nisi iocus a sermone Latino tractus, propterea quod sopitus significat Latine propemodum dormitus. Nihil dicam de adiectivis excultis, aut de ablativo absoluto aut quantum conferat grammatica Latina, neque de utilitate ad linguas alienas addiscendas.

Otiosum et longissimum esset plura addere exempla hanc in rationem. Insuper nolim affecti sitis taedio ac materiam praebere ut dicatur, affers ligna in silvas, Paule. Paucis, crasse et pingue, quod de neglecta Latinitate pro historia sentiam, effundam. Mihi movit stomachum, mi Ansgari.

lunes, 14 de septiembre de 2009

MÁS TONTO QUE ABUNDIO

Abundio stultior Hispanice dicitur, quin etiam haec cantillena vulgo sic continuatur, qui vindimiatum ibat et uvas ultimae mensae nomine adferebat. Hic paulo plura de frequentatissimis apud nos fatuis, Abundio et capsae Stulto ("el tonto del bote) leguntur. http://www.formacionsinbarreras.com/cultura/index.php?seccion=268&contenido=3222

Latine autem dicitur Coroebo stultior auctore Erasmo, qui hanc explanationem adiuxit. "Coroebi viri stultitia proverbio locum dedit, qui undas maris numerare voluisse fertur, cum ultra quinque prosequi supputationem nequire".

viernes, 4 de septiembre de 2009

CARBONES ET REGES MAGORUM

Mox legi apud Erasmum locutionem "invenire carbones (aut carbonem) pro thesauro" quod significat reperire aliquid minimi momenti aut pretii, ubi expectabantur maxima. Nostro sermone, ni fallor, transferri potest persaepe in locutionem "mi gozo en un pozo".

Postea societatem feci cum fabulis anilibus de Regibus Magorum, qui adferre tempore natalicio carbonem his pueris qui male se gesserunt fama est. Etenim quod donaverunt Iesu infanti quasi ad temporis rationem pro thesauro existimari potest, scilicet aurum, thus et myrrha.Fortasis haec carbonis donandi consuetudo pueris improbis trahatur a proverbio Latino, nonne? Si quis certiora de his quam nos sciat , quaeso, sciscitantibus nobis occurrat.

Porro haec, ut bene scimus, fuit apud nos inanis mina in puerulos, quia demum munera maioris momenti accipiebantur etiam nequissimi et singuli nonnumquam carbones ex saccharo, quod minime displicebat, mane repperimus.

lunes, 10 de agosto de 2009

Relatio coetus Matritensis et apologus

COETUS MATRITENSIS RELATIO ET APOLOGUS

Noster Consalvus optimam relationem de Circuli nostri sessione ultima in suo diario interretiali exaravit. Quod legatis eius commentarium in sua pagella magis praestare, quam eadem iterare in nostra iudicavi, cum satis eleganter iam sermone latino adhibet noster amicus adhuc adulescens. http://eudemiae.blogspot.com/ Symbola de sessione scripta fuit hoc die 08-8-09.

Per occassionem apponam in nostro diario apologum brevissimum, quod in septimana Latina Amoeneburgensi composui. Illic descripti fuimus participes in diversos greges. Alii potius destinati erant ad tirones, alii autem ad latinistas provectiores. In meo tractavimus apologos, scilicet fabulas fictas de animantibus in quibus quod illis accidit potest usui etiam hominibus mutatis mutandis. In hoc grege nobis proposuerunt quasi pensum, quod ipsi scriberemus nostrum apologum. Ecce meus.


RANA ET SCORPIO

Mirificis casibus advehitur scorpio
caudice ligni ad medii stagni saxa.
Illic mortem opperitur
victu et vectura privatus
qua perlucidas undas transeat.

Ranae his scopulis adnatanti
persuasit ut in suo dorso
apportet eum cui nihil
prodesset commune naufragium
perfidia doloque patratum.

Precanti adquievit rana
merae indulgens misericordiae
et onus in humeris imponit
suo periculo.

Medio confecto itinere
sensim accenditur magis scorpio
molli bathracii cute.

Infesto inquinato aculeo
tegumen ranae transigit
et summerguntur una sodales
inepti in aqua silente.

Sint hi versus testimonio
confidere non expedire
iis qui natura trahuntur.

sábado, 1 de agosto de 2009

DE MENSIS AUGUSTI COETU

Saturni die VIII mense Augusto hora sexta habebitur Circuli Latini Matritensis coetus in Deversorio Studentium (Residencia de Estudiantes), quod in via "del Pinar" XXI-XXIII situm est, quae non longe a traminis suburbanis "Gregorio Maranon" abest. Situm assignatum illic appellatur oecus tudicularis "sala de billares". Advenite, sodales, quamquam adhuc non optime Latine loqui valeatis, aut tantum sit vobis in animo praebere aures ad alios dicentes. Ceterum habito conventu aliquot nostrum manebimus et una cenam sumemus in popina italica propinqua, si libet. Alterutramque partem aut unam adesse licet, cenam videlicet aut coetum ipsum. Si quis forte me compellare telephonice velit, ut amplius illum certiorem faciam harum, ecce numerus telephonicus 91 6444170 (domesticus) 605378226 (gestabilis). Noli cunctari, amici, adestote. Paulus Villaoslada

martes, 21 de julio de 2009

CENSUS LATINUS UNIVERSALIS

Vos annumerari positis inter eos qui Latine loquuntur. Vos adiungite, si libet, ad censum Latinum Universale, ut pervestigatores et quot homines Latine confabulemur aut legamus sciant et an numerus aliis post annis minuerit aut creverit ut videant. http://census.academialatina.org/

viernes, 17 de julio de 2009

De synonimia Latina

Sandra Ramos, notum nobis in programmate facebook fecit librum, quo muniti rectius ac exactius discernamus verborum subtilitates in verbis sensu similibus. Gratiae tibi, Sandra spectatissima, persolvendae ob munusculum hoc perutile. http://books.google.com/books?id=54wAAAAAYAAJ&printsec=frontcover&dq=Hand-book+of+Latin+Synonymes&ei=T99gSoHDHYiGygSvtfCmDQ&hl=es