domingo, 28 de junio de 2009
De nuntiis latinis videndis
Scorpio Martianus in lucem edidit nuntios latinos quibus pelliculas adiunxit ita, ut illustrentur commentarii atque non longe absit a nuntiis televisificis, quos spectare et auscultare solemus domi cotidie nostris linguis vernaculis. Nunquam quidem antea tales pelliculas Latine videramus. Ad haec accidit quod imagines a eo appositae haud spernendae sint, atque quod ille curas strenuissime ad syllabarum mensuras, quod suavissimum nobis est, impendat. http://www.scorpiomartianus.com/
domingo, 21 de junio de 2009
Grex muneris communis
Ultima occasione qua in Hispania adfui fidem datam solvi et me una cum amasia ad circulum Conchensem contuli ubi Salvator noster nos deducit et benevolentissime, ut mos est apud eum, habuit. Illic in popina amoenissima lautissime una pransimus. Refocillati deliciis Conchensibus inde ad scholam quandam tetendimus ubi sessio Circuli gratissime instituta fuit. Tunc cepi inceptum optimum a nostro Salvatore excogitatum. Ille constituit Gregem muneris communis, quod lingua vernacula nostra appellatur "grupo de trabajo". Sic noster amicus et allexit alios magistros ex gymnasiis publicis ad latinitatem vivam. Nempe munus obiendum huius gregis est Latine loqui ,et in medium prodere quod experti sit unusquisque suis scholis de lectionibus orwergianis. Porro res publica eis, qui insunt in gregibus muneris communis concedit puncta, quibus opus sunt ad certamina publica atque ut magistri salaria increscant quoque transacto sexennio. Macte virtute, Salvator. Utinam hoc tuum institutum aliis magistris sit exemplo!
sábado, 6 de junio de 2009
De coetu Matritensi
Consalvus, adulenscens adhuc qui suo Marte tempora litteris latinis tribuit, quem primum ultima sessione feliciter convenimus, in diario suo interretiali nonnulla Latine de Circuli Matritensis conventu superiori depinxit ac exaravit. Hic eius commentarium repperietis sub numero 6.04.2009. http://eudemiae.blogspot.com/
Suscribirse a:
Entradas (Atom)